Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XXII. De inauditis apud alias gentes mortibus ac praedonum infestationibus in conditione Hierosolymorum.
| 1 | Verum post ascensionem Domini Salvatoris nostri, a Iudaeis, vel in ipsum commissi piaculi vel persecutionis in apostolos, et necis in Stephanum, sed et obtruncationis in apostolum Iacobum, et in Iacobum nihilominus fratrem Domini, qui appellatur Iustus, sceleris admissi, caeterorumque omnium quos propter fidem Christi, insidiis, dolis, atque omni fraude nequitiae circumvenerant, pro his, inquam, omnibus malis, poenae divinitus reposcebantur. |
| 2 | Et apostoli quidem ab illis prius fugati, ac per omnem locum dispersi, sicut supra diximus, pergebant in virtute Christi, qui eis praeceperat, dicens: Euntes baptizate omnes in nomine meo. Ecclesia vero quae in Hierosolymis fuerat congregata, responso a Deo accepto, emigrare iubetur, et transire ad oppidum quoddam Pellam nomine trans Iordanem: quo ablatis ex urbe sanctis et iustis viris, vindictae coelestis fieret locus, tam de urbe sacrilega, quam de populo impio, et per excidium patriae eversionis. Quantis ergo malis gens tunc universa multata sit, utque ipsa Iudaeae terra bello, fame, igni, caedibus vastata sit, quanta populorum millia patres simul cum coniugibus ac parvulis et liberis absque numero, absque discretione, trucidati sint, quae etiam diversarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificae et famosissimae civitatis Hierusalem, quae vastitas, et quanta fuerit diversarum mortium strages, quis super haec singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetae praedixerant, abominatio desolationis in ipso quondam Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, qui plenius nosse vult, Historias Iosephi legat. |
| 3 | Nos vero ex his ea tantum quae ad explanationem suscepti operis sufficiunt assumemus: in quibus refert quod ex omni Iudaea populi, in die solemni Paschae, Hierosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerant, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, iusto scilicet Dei iudicio tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus Paschae Salvatorem suum et salutare Christi Domini, cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur exciperet. Praeteribo quae in eos vel gladii caede, vel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo quae dirae famis exitio pertulerunt supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes haec intelligant quantum piaculi sit audere aliquid in Christum, et quam gravibus ausa suppliciis expietur. |
| 4 | Itaque quintus Iosephi Historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. Divitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine obiecto, quasi qui de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas vero famis factiosos opum extollebat per arrogantiam, et utrinque simul inedia cum temeritate crescebat. |
| 5 | Publice quidem frumentum nusquam omnino erat; sed irruentes urbis praedones perscrutabantur domos, et siquidem invenissent, tanquam de his qui fefellerant, poenas sumebant; si vero non invenissent, nihilominus, tanquam eos qui occultius et diligentius absconderent, cruciabant. Indicium vero haberi ab eis pabula capiebant, hoc ipso quod adhuc vivere et subsistere corporibus videbantur, tanquam qui profecto iam interissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie vidissent, hos cum venia praeteribant, superfluum putantes perimere quos paulo post absumeret fames. |
| 6 | Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si divites, frumenti, hordei, si inferiores fuerant, et, concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panibus confectas fruges edebant. Alii vero, in quantum vel necessitas vel metus permitteret, excoquebant; et mensam quidem nullus expetebat apponi, sed ex ipso semiusta igne rapientes, propria velut furtiva devorabant. Erat infelicis ipsius sibi spectaculum miserabile, cum validiores quique inventa diriperent, imbecillioribus vero nihil praeter luctum supererat et lacrymas. |
| 7 | Etenim licet omnium acerbitates rerum superet fames, nihil tamen ita subruit et subvertit verecundiam, sicut fames. Quidquid enim salvis rebus pudore dignum est, in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de virorum manibus, et filii de parentum, et, quod est infelicius, matres cibos de parvulorum suorum manibus atque ore rapiebant. Et cum dulcissimi liberi in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua vitae subsidia dentibus ipsis eximere nemo parcebat. |
| 8 | Verum ne ipsi quidem infelices et perexiguos sumentes latebant cibos, sed continuo aderat quis praedonum, et statim ut clausas cuiuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse quod intrinsecus positi ederent; et repente, despicatis foribus, praecipites irruebant, atque ab ipsis (ut ita dicam) faucibus exprimentes, si quid forte sumptum iam fuerat, revocabant. |
| 9 | Verberabantur senes, si cibos vindicare tentassent; sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes si quid forte deprehensum fuisset in manibus. Nulla senibus pro canitie reverentia, nulla erga parvulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento parvulos inhaerentes, ex ipso cui inhaeserant, suspensos elidebant in terram. |
| 10 | In eum vero qui raptores cibo praevenisset absumpto crudelius saeviebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus, aliis praeacutas sudes per eadem verenda adigentes. Horresco quae gesta sunt referens. Ad confessionem per haec unius panis aut cyathi farinae miseros perurgebant. |
| 11 | Nam ipsi tortores nec patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius, si haec compulsi inedia facere viderentur, sed ut vel praepararent sibi in posterum cibos, vel ut crudelitas exercitio convalesceret. In his etiam si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erepsissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quidquid attulerant. |
| 12 | Supplicantibus autem ac terribile quondam sibi nomen Dei invocantibus ut vel partem aliquam ex his quae cum mortis periculo quaesierant indulgerent, nihil prorsus praebebant, sed et hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum vivum licuisset evadere. His autem post aliqua adiungit, dicens: Iudaeis vero de egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis; et invalescens acerbitas famis, domus simul et familias gentemque vastabat, ita ut in penetralibus strata iacerent mulierum parvulorumque cadavera; per plateas vero infelicium senum corpora, fame magis quam aetate consumpta. |
| 13 | Iuvenes vero atque aetas omnis robustior velut simulacra quaedam in viis et egressibus oberrabant, corruentes quocunque loco gressum subruisset inedia. Sepelire autem cadavera proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat; simul et pro sua unusquisque vita incertus. Denique aliquanti supra eos quos sepeliebant animas emisere. |
| 14 | Multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum veniretur, efflabant. Sed nec planctus ex more defunctis exhibebatur aut luctus, quia hoc sibi totum vindicaverat fames. Sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant enim civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. Quibus malis omnibus graviores soli vigebant praedones, qui ne sepulta quidem cadavera diripere illicitum ducebant, non tam praedam petentes quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in cadaverum obtruncatione probantes. |
| 15 | Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes mucro examinandus agebatur. Quod alii semineces cum viderent, supplices dexteras protendebant, ut in se quoque beneficii loco converterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis velocius absolverentur. Sed novo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant, cum tamen unusquisque deficientium dum gemitu oculos retorqueret ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate praedonum, quos superstites relinquebant. |
| 16 | Et primo quidem sumptu publico sepeliri mortuos iusserat fetoris intolerantia. Ut vero omnem sumptum coepit vincere multitudo morientium, de muro cadavera praecipitabant. |
| 17 | At cum Titus circuiens pervidisset repletos mortuorum cadaveribus vallos, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu elevatis ad coelum manibus, Deum invocat testem hoc suum opus non esse. |
| 18 | Et post aliquanta, iterum talia quaedam prosequitur: Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam si adversum impios cives Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terrae, aut aquae diluvio, aut Sodomitanis ignibus et fulminibus coelitus tortis, supplicium civitas dependisset, quae multo infaustiorem illis qui haec perpessi sunt, et nequiorem virorum praesentem hanc protulisset aetatem: pro quibus omnis gens pariter mereretur exstingai. |
| 19 | Sed in libro VI de iisdem talia scribit: Et eorum, inquit, qui per totam civitatem famis inedia corrumpebantur multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos sicubi fuisset aliquid cibi repertum, bella continuo et caedes inter charos ipsosque parentes ac liberos nascebantur; dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus invicem cibum rapere certabant. |
| 20 | Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi cum iam spiritum exhalarent, perscrutabantur a praedonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid resideret. Alii autem per inediam inhiantes, velut rabidi canes huc atque illuc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati in easdem domos sub momento temporis iterum ac saepius irruebant. |
| 21 | Omnia tamen necessitas vertebat in cibum, etiam illa, quae ne mutis quidem animalibus edere usus fuit; ad ultimum ne loris quidem, vel cingulis, aut ipsis etiam calciamentis, abstinuerunt. Portarum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni veteris festucas edebant. Sed et de quisquiliis undecunque collectis parvissimum pondus drachmis quatuor distrahebant. Sed quid opus est per haec pondus famis illius explicare, cum sit gestum ibi facinus quod neque apud Graecos, neque apud Barbaros ullus accepit auditus, horrendum quidem dictu, auditu vero incredibile. |
| 22 | Et quidem immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriae nostrae viros testes commissi sceleris habuissem. Porro vero nec aliquid in hoc patriae praestare me arbitror, si subtraham eorum malorum verba quorum pertulit facta. |