monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 2 > 21
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XX. De Simone Petro, qualiter dimicavit contra magum Simonem, et de sceleratissima morte Neronis. <<<     >>> XXII. De inauditis apud alias gentes mortibus ac praedonum infestationibus in conditione Hierosolymorum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XXI. De tyrannis post turpissimam mortem Neronis exortis, et cito exstinctis, usque ad Vespasiani principatum.

1 Igitur Galba, qui apud Hispanias ab exercitu imperator creatus fuerat, audita morte Neronis, venit Romam, usurpans sibi imperium. Cumque avaritia, saevitia, segnitiaque offenderet omnes, Pisonem sibi nobilem industriumque adolescentem in filium atque regnum adoptavit. Hic ante sumptam dominationem multas provincias egregie administravit, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra, vulgaretur statim: Disce militare, miles, Galba adest. Nam menses septem totidemque dies imperavit, qui factione Othonis occisus est.
2 Igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interemptis, intra tumultus caedesque invasisset imperium, ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium comperisset, bellum civile molitus, tribus primum levibus praeliis contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto apud Hedriacum praelio cum animadvertisset suos vinci, mense tertio quam imperare coeperat, sese interfecit.
3 Vitellius victor Romam venit, ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam voracitatis appetitu humanam vitam probris aggravaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post, a quibusdam animatus, Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit; succensoque templo, et mista simul flamma ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit.
4 Post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus, appropinquantibus iam hostibus, trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contraxisset, turpissime inde protractus cum per viam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus, in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, atque inde unco tractus in Tyberim mersus, etiam communi caruit sepultura.
5 Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum populumque Romanum indiscreta caede saevitum est. Itaque brevi illa quidem, sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. Qui per idem tempus in procinctu belli, quod Iudaeis intenderat, quo a Nerone missus imperatore fuerat, ab ipso exercitu, cum quo oppugnabat Iudaeam subrogatur in imperio.
6 Isque confestim Romam tendens, Tito filio suo curam belli et Hierosolymorum oppugnationes iniungit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.323 uldBPL24.156

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik