monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XVII. De Pauli resolutione et secunda eius praedicatione, antequam martyrio coronaretur sub Nerone. <<<     >>> XIX. De Iuda Iacobi fratre.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XVIII. De nece Iacobi Iusti, apostolorum episcopi, et quid de illo historiae referant.

1 Sub Neronis etiam imperio Iacobus, qui ab apostolis ordinatus Hierosolymis est episcopus, martyrio consummatur. Qui frater Domini vocabatur, eo quod filius sororis Mariae matris Domini esset, quamvis aliqui existimarent Ioseph eum genuisse ex alia uxore. Refert in hunc modum satis fidelis historiographus de eo Aegesippus, qui post ipsas statim primas apostolorum successiones fuit, in quinto Commentariorum suorum libro, his verbis: Suscepit, inquit, Ecclesiam cum apostolis frater Domini Iacobus, qui ab omnibus cognominatus est Iustus, ab ipsis Domini temporibus perdurans usque ad nos. Et multi quidem Iacobi vocati sunt, sed hic ex utero matris suae sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, sed neque animal manducavit, ferrum in caput eius non ascendit, oleo enim est perunctus, balneis non est usus, huic soli licebat introire in sancta sanctorum. Neque enim laneo utebatur indumento, sed tantum sindone.
2 Solus ingrediebatur in templum, et iacebat super genua sua, orans pro populi indulgentia, ita ut orando callos faceret in genibus ad modum cameli, semper genua flectendo, nec unquam ab oratione cessando. Itaque pro incredibili hac continentia et summa iustitia appellatus est Iustus.
3 Igitur cum maxima multitudo tam Iudaeorum quam et gentilium ubique crederent in Iesum, Scribae et Pharisaei livore permoti atque turbati dixerunt ad invicem: Nihil proficimus, ecce totus mundus credit in Iesum. Inito autem consilio adeunt Iacobum fratrem Domini dicentes: Deprecamur ergo te ut suadeas omnibus convenientibus in die Paschae de Iesu.
4 Tibi enim omnes obtemperamus, et de te tam nos quam populus testimonium perhibemus, quia iustus es, et personam nullius accipis. Tu ergo suade populo de Iesu ne erret, quia omnes tibi obedimus. Ascende itaque in excelsum locum pinnae templi, ut in edito positus appareas omnibus, et verba tua audiantur a cunctis.
5 Igitur quia in diebus Paschae conveniunt, non solum Iudaeorum, sed et gentilium multitudo, statuerunt eum supradicti Scribae et Pharisaei super pinnam templi, et voce magna clamantes ad eum dicunt: Virorum iustissime, cui omnes nos obtemperare debemus, quoniam populus errat post Iesum, qui crucifixus est, enuntia nobis quod sit ostium Iesu. Tum Iacobus ingenti voce ad eos respondit: Quid me interrogatis de Filio hominis?
6 Et ecce ipse sedet in coelis a dextris summae virtutis, et ipse venturus est in nubibus coeli. Cumque responsione et testimonio Iacobi multis satisfactum esset, et libenter audissent quae Iacobus protestatus est, coeperunt glorificare Deum et dicere: Osanna filio David. Tunc Scribae et Pharisaei ac sacerdotes indignati sunt, et versi in furorem praecipitaverunt de pinna templi, et lapidando occiderunt eum pro ipsis orantem.
7 Sed et Iosephus in lib. XX Antiquit. refert de eo, et Clemens in libro VII ait, mortuo Festo qui Iudaeam regebat, missum esse a Nerone successorem eius Albinum. Qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Annianus, inquit, pontifex adolescens, Annaniae filius, de genere sacerdotali, accepta occasione, concilium celebravit, compellens publice Iacobum ut Christum Dei Filium denegaret; contradicentem lapidare iussit.
8 Qui praecipitatus de pinna templi, contractis cruribus, adhuc semivivus tollens ad coelum manus cum diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt, fullonis fuste, quo vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit enim idem Iosephus tantae sanctitatis fuisse et qualitatis in populo, ut propter eius necem creditum sit subversam Hierosolymam. Hic est de quo Paulus apostolus scribit ad Galatas: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini; et apostolorum super hoc crebrius Acta testantur.
9 Hieronymus autem de eo ita refert Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos, et tamen nuper in Graecum sermonem Latinumque translatum est, quod et Adamantius saepe testatur ac utitur eo, post resurrectionem Salvatoris legitur in eo: Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad sacerdotem Iacobum, et apparuit ei.
10 Iuraverat enim Iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus. Rursumque post paululum: Ferte, ait Dominus, mensam, statimque additur: Tulit panem, et benedixit, ac fregit, dedit Iacobo Iusto et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia surrexit Filius hominis a dormientibus.
11 Triginta itaque annis Hierosolymis rexit Ecclesiam, id est, usque ad Neronis annum septimum. Et iuxta templum ubi praecipatus fuerat sepultus, titulum eius ad obsidionem Titi et ultima Hadriani notissimum habuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.315 uldBPL24.154

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XVII. De Pauli resolutione et secunda eius praedicatione, antequam martyrio coronaretur sub Nerone. <<<     >>> XIX. De Iuda Iacobi fratre.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 3 > 9 > 18 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik