monumenta.ch > Ovidius > 5 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XVI. De Neronis actibus sceleratissimis, et de interfectione Senecae sui praeceptoris, atque Lucani poetae. <<<     >>> XVIII. De nece Iacobi Iusti, apostolorum episcopi, et quid de illo historiae referant.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XVII. De Pauli resolutione et secunda eius praedicatione, antequam martyrio coronaretur sub Nerone.

1 Interea, imperante Nerone, Festus mittitur in Iudaeam, ut succedat Felici. Apud quem, ut in Actibus apostolorum legimus, Paulus pro se agens, dato illi edicto vinctus mittitur Romam. Ubi biennio positus verbum Dei praedicabat, nemine prohibente. Et cum pro defensione sua satisfecisset Neroni, solutus est a custodia.
2 Et rursum profectus est ad praedicationis officium, auctoritate antiquorum confirmatus. Hic tamen Paulus apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim apostolorum, de tribu Beniamin et oppido Iudaeae Gissali fuit. Quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studia legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cuius Lucas meminit, eruditus est.
3 Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis, ad persequendos eos qui in Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quae in Actibus apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem eius Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab eo quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est hoc nomen.
4 Et iuncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro ac Iacobo et Ioanne gentium apostolus ordinatur. Et quia in Actibus apostolorum plenissime de eius conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini, vicesimo quinto anno, Neronis primo, quo Festus procurator Iudaeae successit Felici, Romam vinctus mittitur, et per biennium in libera manens custodia, adversum Iudaeos de adventu Christi quotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in Epist. II ad Timoth. eo tempore quod et passus est, et de vinculis dictat Epistolam: In prima mea satisfactione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt, non eis imputetur; Dominus autem mihi adfuit et confortavit, ut per me praedicatio compleretur, et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis; manifestissime leonem, propter crudelitatem, Neronem significans.
5 Et in sequentibus: Liberatus sum de ore leonis. Et statim: Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvavit me in regnum suum, eo quod sciret praesens sibi imminere martyrium. Nam in eadem Epistola praemiserat: Ego iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatur.
6 Sepultus est in via Ostiensi, anno post passionem Domini trigesimo septimo.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.314 uldBPL24.153

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik