Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XVI. De Neronis actibus sceleratissimis, et de interfectione Senecae sui praeceptoris, atque Lucani poetae.
| 1 | Nero, privignus eius, imperii iura suscepit, mansitque in eo annis non plenis XIV. G. Caligulae avunculi sui erga omnia vitia ac scelera sectator, imo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, credulitatem exercuit, et omni scelere se polluit. Siquidem petulantia percitus, omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, cerices, citharistas, tragoedos et aurigas saepe sibi superasse visus est. |
| 2 | Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur: virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus est. Luxuriae vero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lavaret unguentis, qui etiam nunquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. |
| 3 | Denique urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit. Per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum infulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis, labefactae atque inflammatae sunt. Ad monumentorum bustorumque diversoria infelici plebe compulsa, quod ipse ex altissima illa Moecenatina turre prospectans, laetus flammae (ut aiebat) pulchritudine, tragico habitu Iliada decantabat. |
| 4 | Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium Urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoquomodo superfuerant ipse abstulit. Centies centena millia sextertium annua ad expensas senatus conferri sibi imperavit. |
| 5 | Plurimos senatorum, nulla exstante causa, bonis privavit. Negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Nero hic primus persecutus est Christianos, qui etiam Petrum et Paulum apostolos occidit. Crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem pene destituerit. |
| 6 | Sed ne parricidiis quidem abstinuit. Matrem, fratrem, sororem, uxorem, caeterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostravit. Hic etiam Senecam institutorem in liberalibus disciplinis atque ductorem suum, quia eum de utilitate reipublicae ac honestate vitae monere curabat, virum nobilem et Pauli apostoli amicum, interfecit. |
| 7 | Similiter et Lucanum poetam, eiusdem Senecae avunculum, peremit. Is enim Seneca Cordubensis continentissimae vitae fuit. Quem, ut praediximus, illae amicum Pauli fuisse epistolae declarant, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit eius esse loci apud suos, cuius Paulus sit inter Christianos. |
| 8 | Hic ante biennium quam Petrus et Paulus martyrio coronarentur, a Nerone interfectus est. |