Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XV. De Theoda falso propheta, de quo legitur in Actis apostolorum, et de Claudio vivis subiecto, atque ipsius nece.
| 1 | Quo etiam in tempore Theodas quidem exstitit, dicens se esse quemdam magum, qui et ipse omnesque qui eum sequebantur perierunt. De quo deceptore Iosephus pleniter refert, qualiter suis mendaciis atque falsis promissionibus populi multitudinem, sublatis propriis facultatibus, urbes excedere fecit, et ripas Iordanis fluminis obsidere, ac deinceps qualiter periit, et quotquot eum secuti sunt. |
| 2 | Verum per idem tempus, Paulo apostolo ab Hierusalem in circuitu et usque ad Illyricum praedicationem verbi Dominici ministrante, Claudius imperator Iudaeos urbe depellit. Tunc Aquila et Prisca cum caeteris Iudaeis urbe expulsi in Asiam veniunt, ibique cohaerent apostolo, tunc primum Ecclesiae fundamenta inibi facientes, sicut edocet liber de Actibus apostolorum conscriptus. |
| 3 | Claudio vero adhuc in imperio perdurante, in ipsa solemnitate Paschae, tanta Iudaeis perturbatio, et vastitas Hierosolymis accidit ex seditione commota, ut de illis solis qui in foribus templi constipatione populi necati sunt, triginta millia Iudaeorum numerarentur, et conversus est dies festus eorum in luctum. |
| 4 | Sed et alia quamplurima Iudaeis mala irrogata Iosephus per haec verba designat. Post haec autem, interiectis quibusdam, addidit etiam ista: Gravius vero omni hac vastatione afflixit Iudaeos Aegyptius quidam falsus propheta, qui cum venisset ad Iudaeam homo magus, fidem sibi prophetae magica arte conscivit. Et continuo ad triginta millia virorum congregans et ductans eos per desertum, pervenit cum ipsis ad montem qui vocatur Oliveti, paratus inde irruere Hierosolymam, et vi ac potestate urbem tenere, simulque Romanorum praesidia ac plebem tyrannidi suae subiugare, fretus per omnia his quos secum eduxerat satellitibus. |
| 5 | Sed conatus eius praevenit Felix, confestimque cum armatis obviam pergens, secum etiam plebe reliqua conspirante, congressione facta, Aegyptium quidem cum paucis in fugam vertit, peremptis vero aliis, aliis etiam captis temere coepta facile restrinxit. Haec in secundo Historiarum libro Iosephus refert. Operae pretium tamen est haec quae de Aegyptio scribit, cum illis quae in apostolorum Actibus designata sunt comparare: ubi sub Felice tribunus qui in Hierosolymis erat ad Paulum, in quem Iudaeorum fuerat commota seditio, dicit: Nonne tu es Aegyptius ille, qui ante hos dies concitaveras populum et eduxeras in desertum ad quatuor millia hominum sicariorum? |
| 6 | Sed sufficiunt ista de Felice. Igitur descriptione facta Romae sub Claudio, inventa sunt civium Romanorum sexaginta novem centena et quadraginta quatuor millia, aqua introducta Romam, quae vocabatur Claudia. Hic vero princeps ventri, vino, foedae libidini obediens, libertorum et coniugis imperiis subiectus fuit. |
| 7 | Vocabatur enim uxor eius Messalina, quae primum passim utebatur adulteris. Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum more secum habere proposuerat: ita liberti eius potestatem summam adepti. |
| 8 | Ex quibus Felicem legionibus Iudaeae praefecit, apud quem Paulus apostolus accusatus, in defensionem sui perorat. Is itaque Claudius deinceps Agrippinam Germanici fratris sui filiam uxorem duxit. Quae filio imperium procurans, primo privignos insidiis multiformibus, dehinc ipsum coniugem veneno interemit. Vixit annis LXIV, cuius funus ut quondam in Tarquino Prisco diu occultatum fuit, dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant. |