monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26 > 5 > 19 > 19 > 27 > 15 > 14 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XIII. De adventu beati Petri Romam sub Claudio, et de gestis eiusdem Claudii. Et quae eo imperante gesta sint. <<<     >>> XV. De Theoda falso propheta, de quo legitur in Actis apostolorum, et de Claudio vivis subiecto, atque ipsius nece.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XIV. De Iacobo ab Herode decollato, et de cruciatibus eiusdem Herodis per angelum.

1 Ea tempestate immisit Herodes (qui et Agrippa) manus, ut affligeret aliquos de Ecclesia, et interfecit Iacobum fratrem Ioannis gladio. De hoc autem Iacobo Alexandrinus Clemens etiam historiam quamdam dignam memoria in septimo Dispositionum suarum libro scribit, perlatam ad se usque a traditione maiorum: Quoniam quidem, inquit, et is qui obtulerat eum iudici ad martyrium, Iacobum scilicet, motus etiam ipse confessus est se esse Christianum, ducti sunt, inquit, ambo pariter ad supplicium, et cum ducerentur in via, rogavit Iacobum dari sibi remissionem.
2 At ille parum deliberans: Pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo simul capite plexi sunt. Sed tunc, ut ait Scriptura divina, videns Herodes quia de Iacobi nece gratum esset Iudaeis, addidit adhuc, et Petrum coniecit in carcerem, sine dubio ipsum punire volens, nisi divinum adfuisset auxilium, quo angelus ei nocte assistens, mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit, et ad ministerium praedicationis ire liberum iussit.
3 Et cum Petro quidem haec gesta sunt. Regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis, sed continuo vindex adest divinitus dextera, sicut historia in apostolorum Actibus conscripta nos edocet. Iosephus vero nono decimo Antiquitatum libro de eo ita ait: Cum forte Caesaream (quae prius Pyrgos Stratonis vocabatur) advenit, ubi cum in honore Caesaris spectacula civibus ederet, votivo (ut videbatur) salutis Caesaris die, cumque illuc totius provinciae viri honore et facultatibus praediti convenissent, secundo spectaculorum die, indutus veste fulgenti ex auro argentoque mirabiliter contexta, incipiente die procedit ad theatrum.
4 Ubi cum primos solis radios argenteae vestis gremio suscepisset, repercusso splendore, duplicatam spectantibus lucem fulgor metalli vibrantis effudit, ut intuentibus praestringeret aciem terror aspectus, et per hoc plus aliquid de eo quam humanae naturae est artifex arrogantia mentiretur. Illico adulantis vulgi concrepant voces, honorem sonantes, sed exitium ferentes, et hinc atque illinc caveis conclamantibus deus compellatur; et propitius suppliciter exoratur, dicentibus populis: Hucusque ut hominem te timuimus, sed ex hoc iam supra humanam te esse naturam fatemur.
5 Sed rex acclamationem contra fas habitam non repressit, nec impietatem illicitae adulationis exhorruit, donec respiciens, paulo post, imminentem atque insistentem capiti suo videret angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Et ecce repente cruciatus eum ex dolore incredibili ventris atque inflatione corripuit.
6 Respiciensque ad amicos: En, inquit, ille ego deus vester, ecce propellor confestim et deturbor ex vita, quoniam quidem divina virtus nuper collatas in me falsas arguit voces, et qui modo immortalis dicebar a vobis, praeceps iamiamque rapior in mortem. Itaque vermibus scatens hanc mise rabiliter finivit vitam, qui regnaverat annis septem, quatuor sub Gaio, et tribus sub Claudio, filiumque Agrippam regni successorem reliquit.
7 Qui permansit in eo usque ad eversionem Hierosolymorum templique destructionem.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.309 uldBPL24.151

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik