monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 11 > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XII. De Herode et Pilato qui iustas luerunt poenas, ac de nefariis actibus Gaii Caligulae. <<<     >>> XIV. De Iacobo ab Herode decollato, et de cruciatibus eiusdem Herodis per angelum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XIII. De adventu beati Petri Romam sub Claudio, et de gestis eiusdem Claudii. Et quae eo imperante gesta sint.

1 Claudius Titus, Drusi fratris Tiberii filius, patruus Caligulae, imperavit annis minus XIV. In cuius regni exordio, Petrus apostolus Domini nostri Iesu Christi Romam venit, ibique XXV annis cathedram tenuit episcopalem, et salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimisque virtutibus approbavit atque ex hinc Christianorum plurimi Romae esse coeperunt. Sensit hoc fidei suae Roma beneficium. Nam cum, interfecto Caligula, multa de abrogando imperio, ac republica in antiquum ordinem restituenda, delendaque penitus Caesarum universa familia senatus et consules decrevissent, Claudius mox ut confirmavit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio saeviret, omnibus indulsit quidquid in semet vel suos mali senatus vel consules fecissent, vel facere sanxissent.
2 Accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum. Siquidem F. Camillus Scribomanus Dalmatiae legatus, bellum civile molitus, legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque die dato ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ordinari, neque convelli quoquomodo signa moverive potuerunt. Exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit.
3 Tristius ac perniciosius urbi Romae nihil unquam fuisse, quam bella civilia, satis notum est. Itaque propter adventum apostoli Petri, et tenera Christianorum germina, vix dum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia, hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud civile bellum divinitus est compressum. Itaque Claudius expeditionem in Britanniam movit, quae excitata in tumultum propter non redditos transfugas videbatur, transvectusque in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat; ibique, ut verbis Suetonii Tranquilli loquar, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recipit.
4 Orchadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adiecit imperio, ac sexto postquam profectus erat mense Romam rediit. Eodem tempore imperii eius fames gravissima per Syriam facta est, insuper et per universum orbem, quam etiam nostri prophetae praenuntiaverant. Sed Christianorum necessitatibus, apud Hierosolymam convectis ab Aegypto frumentis, Helena, Adiebenorum regina, conversa ad fidem Christi, largissime ministravit.
5 Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo, conviciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Parvo autem intercedente tempore, triginta quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis ex causis interfecit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.307 uldBPL24.150

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik