Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XII. De Herode et Pilato qui iustas luerunt poenas, ac de nefariis actibus Gaii Caligulae.
| 1 | Herodes tetrarcha, et ipse Gaii amicitiam petens, cogente Herodiade Romam venit. Sed accusatus ab Agrippa, etiam tetrarchiam perdidit; fugiensque in Hispaniam cum Herodiade moerore periit. Sed et Pilatus, qui in Salvatorem iniqui iudicis functus officio est, iisdem temporibus Gaii, tantis ac talibus malorum cladibus excruciatus est, ut propria se manu transverberasse, et nefariam vitam vi abiecisse, referatur. |
| 2 | Nec enim poterat tanti piaculi minister impunitus evadere, sicut in historiis Graecorum reperimus, eorum duntaxat qui Olympiadas scribunt, et annales rerum gestarum libros ad posteritatis memoriam condunt. Gaius autem, cognomento Caligula, imperavit annos quatuor, qui ante principatum omnibus charus acceptusque fuit; in principatu vero talis, ut non immerito vulgaretur, atrociorem illo dominum non fuisse. |
| 3 | Denique tres sorores suas stupro maculavit, ac deinde exsilio insularum condemnavit. Itaque in palatio matronas nobiles publicae libidini subiecit; primus Caesarum diademate imposito, dominum se iussit appellari, et ut deum coli. Hic etiam Memmii Reguli uxorem duxit, impellens eum ut se esse uxoris suae patrem scriberet, et patrimonia sua ei traderet. |
| 4 | Hinc omnes exsules iussit interfici, plurimosque nobilium Romanorum, sed non ut voluit, fertur enim exclamasse: Utinam populus Romanus unam cervicem habuisset! Ipse autem a protectoribus suis in palatio occisus est, anno aetatis vigesimo nono. |