Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XI. De Philone, qui Gaii laudibus Ecclesiam exornavit. Et quanta Iudaei mala sub eodem principe sunt perpessi ob vindictam crucis.
| 1 | Post Tyberium, G. Caligula imperium suscepit. Qui continuo Iudaeorum principatum tradidit Agrippae, qui et Herodes vocabatur, liberans eum de vinculis, et dedit Philippi ac Lysaniae tetrarchias. Ipsum vero Herodem, qui vel Ioannis necis auctor exstiterat, vel in passione Domini interfuerat, multis excruciatum modis, aeterno damnat exsilio, sicut Iosephus scribit. |
| 2 | Huius temporibus Philo insignissimus scriptorum florebat, qui non solum in nostra, verum et in Graecorum philosophia primus inter primos habebatur. Hic autem genere quidem a proavis Hebraeis, apud Alexandriam vero omnibus claris et nobilibus viris clarior ac nobilior erat. In divinis autem legibus et patriis institutis quantus qualisque fuerit, ex his quae nobis liberorum suorum tradidit monumentis, omnibus clarum est. |
| 3 | Quis enim digne valeat explicare quanta ei in liberalibus litteris fuerit institutio, quanta in philosophicis, quantusque maxime in Platonicis et Pythagoricis fuerit disciplinis, ut omnes qui secum floruerant, pene et qui praecesserant, superaret. Hic igitur ipse temporibus Gaii quanta Iudaeis acciderint mala, quinque voluminibus exponit; sed et de eiusdem Gaii mentis insania commemorat, quod in tantum superbiae elatus sit, ut Deum se voluerit appellari: In ipsis autem ubi de Iudaeorum cladibus refert, suam quoque legationem, quam pro contribulibus suis Iudaeis detulit ad urbem Romam, describit, et quod perorans apud Gaium pro patriis legibus, nihil amplius quam irrisionem retulerit domum, imo et pene periculum mortis incurrerit. Sed et Iosephus meminit horum in libro XVIII Antiquitatum. |
| 4 | Inter caetera dicit, illico e conspectu Gaii cum iniuria esse eiectum. Egressus autem Philo ait ad Iudaeos, qui sibi astabant: Bono animo nos esse oportet; quibus iratus est Gaius, quia necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Evidenter enim in Iudaeos divinam pro piaculis quae adversum Christum ausu nefario commiserant manifestat ultionem. |
| 5 | Ipsum enim Philonem, cum se cunda vice venisset Romam, legationem gentis suae ad Claudium deferens, in eadem urbe locutum esse cum Petro apostolo, eiusque habuisse amicitias, tradunt; et ob hanc causam ecclesiam Marci discipuli Petri apud Alexandriam ornasse orñasse laudibus suis. Qui etiam librum de conversatione et vita nostrorum scribit. |
| 6 | Ubi non solum in Alexandria, sed in multis quoque provinciis esse memorans huius sectae, tam viros quam et mulieres et habitacula eorum, dicens monasteria. Ex quo apparet talem primo credentium Christo fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi imitantur et cupiunt: ut nihil cuiquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper; patrimonia egentibus dividuntur; orationi vacantes et psalmis, doctrinae quoque et continentiae. |
| 7 | Tales eos asseruit quales et Lucas refert primum Hierosolymae fuisse credentes. Igitur Iudaeos pro commisso scelere in Salvatorem ultio divina damnabat, ut idem auctor atque Iosephus suis tradunt historiis, ostendens quidem evidentibus verbis quod ex admissi sacrilegii tempore nunquam ab eis seditionum furor, nunquam bella mortesque cessaverunt, usquequo ultimum et exitiale malum, temporibus Vespasiani eos obsidione inclusit. |
| 8 | Primum sub Tyberio, de quo in passione Domini clamabant: Non habemus regem nisi Caesarem, quantas pertulerint clades, partim, ut supradicti produnt scriptores, quia impossibile erat omnia eorum a praedicto tempore scribere quae eis acciderant instantissime mala, dum versi in seditionem propter pecunias ex sacrario quod corbonam vocant, in aquaeductum a Pilato expensas, quibus modis afflicti atque contriti sint, necnon noctu Pilatus imagines Caesaris velatas inferri Hierosolymam iubet, ac statui. |
| 9 | Quod ubi dies exortus est, magnam perturbationem Iudaeorum populis excitavit, stupentibus et perturbatis ad novam faciem rerum. Coniiciebant, namque ex hoc quod spernerentur et conculcarentur iam leges suae, et omnia instituta maiorum, quibus nihil tale haberi intra moenia urbis illius fas erat. Sed hoc est nimirum in quo eos impiae possessionis suae velox vindicta damnavit. Igitur Gaius supra omne genus hominum Iudaeos habebat exosos. |
| 10 | Qui speciali quadam saevitia loca eorum quae in divinis habentur supplicationibus consecrata, incipiens ab Alexandria, diripi et contra religionem moresque gentis profanari iubet, statuis suis et signis ea atque imaginibus replens. Templum quoque sanctae civitatis, quod solum manebat totius profanae contagionis intactum, et maioribus perduraverat asylum, commutare in templum proprii nominis ausus est, ut aedis Iovis nobilissimi dei novi Gaii vocaretur. |
| 11 | Sed et alias innumeras clades et ultra omnes tragicos luctus, apud Alexandriam Iudaeis irrogatas esse sub Gaio, insuper toto orbe Romano, sicut Philo scribit et Iosephus, in synagogis Iudaeorum statuae et imagines et arae Gaii Caesaris consecratae. |