monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26 > 5 > 19 > 19 > 27 > 15 > 14 > 14 > 22 > 22 > 10
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, IX. Qualiter Pilatus Tyberio et senatui resurrectionem Domini, et miracula eius, et quod Deus esset, nuntiavit. <<<     >>> XI. De Philone, qui Gaii laudibus Ecclesiam exornavit. Et quanta Iudaei mala sub eodem principe sunt perpessi ob vindictam crucis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT X. De vita et actibus Tyberii. Et qualiter in Antiochia Ecclesia Christi tum mirabiliter floruit. Ubi et primum Christiani nuncupati sunt, et caetera quae ea tempestate contigerunt.

1 Igitur Tyberius Caesar, sub quo gesta sunt quae praemisimus, satis prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit. Inerat ei scientia litterarum multa: eloquio clarior, sed ingenio pessimo atque insidioso, simulans ea se velle quae nollet, his quasi infensus, quibus consultum cupiebat; his vero quos oderat, quasi benevolus apparens; repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis.
2 Hic iam imperator per semetipsum nulla bella gessit, sed tamen aliquantis in locis, praecognitos cito gentium tumores per legatos compressit. Sane quarto imperii eius anno, Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Ipse autem Tyberius plurima imperii sui parte cum magna et gravi modestia reipublicae praefuit: adeo, ut quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
3 Itaque paulatim immutata est illa Tyberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus, atque ex mansuetissimo principe, saevissima bestia exarsit.
4 Nam plurimos senatorum proscripsit, et ad mortem coegit: viginti sibi patricios viros consilii causa legerat, horum vix undecim incolumes reliquit, caeteros diversis causis necavit. Seianum praefectum suum res novas molientem interfecit; merito, quia obstinatissime religioni Christianorum contradixit. Filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis veneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. Referre singulatim facta eius abhorret, pudetque. Tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut qui spreverant Christo rege salvari, rege Caesare punirentur.
5 Quo etiam imperante Agrippa, cognomento Herodes, filius Aristoboli, filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae Romam profectus a Tyberio in vincula coniicitur: ubi plurimos sibi aseivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium G. Hoc etiam tempore passim per omnes gentilium populos profusius cum effunderetur divina dignatio, primus apud Caesaream Palaestinae urbem Cornelius cum omni domo sua ad fidem Christi, Petro ministrante, perducitur.
6 Iam inde quamplurimi et alii ex gentibus apud Antiochiam ad fidem veniunt eorum praedicatione pertracti, quos, proditione adversus Stephanum commota, disseminatos esse per omnem locum superius edocuimus, per quos et apud Antiochiam florentissima congregatur Ecclesia. In qua erant etiam prophetici ordinis viri quamplurimi cum quibus et Barnabas et Paulus, quibus omnibus pariter in gratia Dei et unanimitate degentibus, ibi primum discipuli, e perenni fonte sumpto vocabulo appellati sunt Christiani.
7 Quibus diebus Ovidius poeta in exsilio diem obiit. Qui ab Augusto sene damnatus fuerat, propter libros amatoriae Artis quos composuerat. Livius historiographus Patavii moritur. Philippus tetrarchiae Peneadem, in qua plurimas aedes construxerat, Caesaream Philippi vocavit, et Iuliam aliam civitatem. Igitur Tyberius multos reges advocavit per blanditias, quos nunquam ad propria remisit.
8 Ex quibus et Archelaum Cappadocum, cuius regno in provinciam verso, Mazacham nobilissimam civitatem Caesaream appellari iussit. Multos etiam senatorum et equitum Romanorum interfecit, demum et ipse in Campania moritur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.303 uldBPL24.148

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik