monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23 > 9
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, VIII. De persecutione primae Ecclesiae, qua occasione verbum Dei ad gentes pervenit. Ex quibus Aethiopia illud primum suscepit. <<<     >>> X. De vita et actibus Tyberii. Et qualiter in Antiochia Ecclesia Christi tum mirabiliter floruit. Ubi et primum Christiani nuncupati sunt, et caetera quae ea tempestate contigerunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT IX. Qualiter Pilatus Tyberio et senatui resurrectionem Domini, et miracula eius, et quod Deus esset, nuntiavit.

1 Interea cum per omnem iam locum de resurrectione et mirabilibus Domini nostri Iesu Christi et de ascensione eius ad coelum felix fama loqueretur, ac per omnium aures beati huius rumoris volveretur opinio, et quoniam antiqui moris erat apud Romanos ut provinciarum iudices si quid forte novi in his quas gerebant provinciis accidisset, id vel principi vel senatui nuntiarent, quo nihil ex his quae gerebantur ignorare aliquid viderentur, de resurrectione a mortuis Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi quae iam in omnem locum fuerat pervulgata, Pilatus Tyberio principi refert, sed et de caeteris mirabilibus eius, et ut post mortem, cum resurrexisset, a quamplurimis iam Deus esse crederetur.
2 Tyberius quae compererat retulit ad senatum. Senatus autem sprevisse dicitur pro eo quod non prius sibi huius rei indicium fuerit delatum, sed auctoritatem suam praevenerit vulgi sententia. Lex etenim erat antiquitus designata, ne quis apud Romanos deus haberetur, nisi senatus decreto et sententia confirmatus. Porro autem pro vero hoc erat quod agebatur, ne divina virtus humanis putaretur assertoribus indigere. Cumque secundum ea quae supra diximus renuisset senatus, Tyberius tamen tenuit sententiam suam, ne quid adversum doctrinam Christi contrarium moliretur, comminatus periculum mortis accusatoribus Christianorum. Haec Tertullianus. Quod profecto divina providentia ita tunc Caesaris sensibus ingessit, ut absque ullo obstaculo in ipsis duntaxat initiis Evangelii sermo usquequaque percurreret.
3 Unde et factum est ut repente quasi coelitus lumen ostensum, aut radius quidam solis erumpens, totum orbem claritate superni luminis illustraret, ut compleretur et illa prophetia quae dixerat: In omnem terram exivit sonus eorum, evangelistarum duntaxat et apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ex quo et per omnes civitates ac vicos immensae multitudines, velut messium tempore frumenta ad areas, ita ad Ecclesiam populi congregabantur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.302 uldBPL24.148

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik