monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6 > LIBER VNDECIMVS > LIBER PRIMVS > 18 > 1 > LIBER DECIMVS QVINTVS > > LIBER NONVS > 23 > 9 > 1 > 27 > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, VII. De ordinatione Iacobi, et septem diaconorum. Simul etiam de conversione Abgari regis per Thaddaeum. <<<     >>> IX. Qualiter Pilatus Tyberio et senatui resurrectionem Domini, et miracula eius, et quod Deus esset, nuntiavit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT VIII. De persecutione primae Ecclesiae, qua occasione verbum Dei ad gentes pervenit. Ex quibus Aethiopia illud primum suscepit.

1 Interea persecutio prima adversum Ecclesiam Dei, quae erat Hierosolymis, sub primo martyre Stephano, omnes discipulos, exceptis undecim per universam Iudaeam Samariamque dispersit, seu potius, ut sancta Scriptura indicat, seminavit. Ex quibus nonnulli ad Phoenicem usque et Cyprum atque Antiochiam devenerunt. Qui gentibus quidem credere mysterium fidei nondum audebant, Iudaeis tamen praedicabant.
2 Interea Paulus adhuc vastabat Ecclesiam, ingrediens domos, ut pertrahens viros ac mulieres, tradebat in carcerem. Sed Philippus, qui erat unus de septem cum Stephano diaconis ordinatus, descendit Samariam virtute Domini repletus, et praedicabat primus verbum Dei Samaritanae genti. In quo tanta erat divinae gratiae efficacia, ut etiam Simeonem magum suis praedicationibus consternaret. Qui per idem tempus celebris famae apud Samaritanorum populos habebatur ita, ut virtus Dei magna esse putaretur.
3 Sed is cum vidisset signa et miracula quae a Philippo per divinae gratiae potestatem fiebant, obstupefactus et territus cessit, credere se in Christum, usquequo etiam baptismum acciperet, simulavit.
4 Verum per singulos dies augescente praedicatione verbi divini, per Dei providentiam ex Aethiopiae regionibus adest quidam, tanquam vota in Hierosolymis redditurus, Reginae gentis illius praepositus. Moris quippe est illi nationi, etiam nunc a feminis regi. Huic Philippus responsis sancti Spiritus iussus primo ex omnibus gentibus mysterium fidei et sacramentum baptismi tradidit, et velut quasdam cum Deo primitias omnium consecrat nationum.
5 Hunc opinio tenet ad patriam terram regressum, scientiam Dei summi et salutare Domini nostri indigenis gentibus, sicut sibi traditum fuerat, praedicasse. In quo rebus ipsis completa est per eum prophetia quae dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo. Dum haec ita aguntur, Paulus vas electionis non ex hominibus neque per hominem, sed per revelationem Domini nostri Iesu Christi, et Dei Patris, qui eum suscitavit a mortuis in apostolatum vocatur, coelesti ad se voce delata.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.301 uldBPL24.147

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik