monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3 > 9 > 1 > 8 > 6 > LIBER SEPTIMVS > LIBER TERTIVS > LIBER OCTAVVS > 6 > 1 > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, VI. De terraemotu et tenebris quae in passione Domini contigerunt, quid scriptores gentilium senserint, seu Iosephus Historiographus. <<<     >>> VIII. De persecutione primae Ecclesiae, qua occasione verbum Dei ad gentes pervenit. Ex quibus Aethiopia illud primum suscepit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT VII. De ordinatione Iacobi, et septem diaconorum. Simul etiam de conversione Abgari regis per Thaddaeum.

1 Igitur eo tempore praedicaturi per Iudaeae regiones apostoli post Christi ascensionem Iacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum. Ordinant etiam et septem diaconos; et lapidato Stephano, Ecclesia per regiones Iudaeae et Samariae dispergitur. Enimvero de his plenius scribere libet. Primus igitur in apostolorum numero pro Iuda proditore, Matthias sorte asciscitur, qui erat unus ex discipulis Domini.
2 Ordinantur autem et diaconi septem numero per orationes et manus impositionem apostolorum, ministerii viduarum gratia. In quibus Stephanus qui et primus post Christum lapidatur ab his qui et Dominum occiderunt, per quod nominis sui Stephano corona donatur a Christo. Tum deinde Iacobum, qui dicebatur frater Domini, hunc, inquam, ipsum Iacobum, qui et Iustus cognominatus est ab antiquis, virtutum merito et insignis vitae privilegio, primum historiae tradiderunt suscepisse Ecclesiae quae in Hierosolymis est sedem, sicut Clemens in dispositionum libro VI asserit, dicens: Petrus et Iacobus et Ioannes, post assumptionem Salvatoris quamvis ab ipso fuerint omnibus pene praelati, sibi tamen non vendicant primatus gloriam, sed Iacobum, qui dicebatur Iustus, apostolorum episcopum statuunt.
3 Idemque ipse in eiusdem operis libro VII, addit de ipso etiam haec: Iacobo, qui dicebatur Iustus, et Ioanni et Petro, post resurrectionem Domini, omnem scientiam tradidit, et ipsi caeteris apostolis. Qui apostoli illis LXX discipulis tradiderunt, ex quibus unus erat et Barnabas. Duos autem fuisse Iacobos constat: unum hunc Iustum, qui, de pinna templi deiectus, fullonis vecte percussus est et morti traditus. Alius autem est ille qui ab Herode capite caesus est.
4 Huius ergo Iusti Iacobi, etiam Paulus meminit, cum scribit: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini. In hoc ergo tempore et Thaddaeus, secundum Domini praeceptum ad regem Abgarum missus, ipsum quidem aegritudine morbi corporalis absolvit: universam vero civitatem Edessenorum, Christo Domino fideli satis credulitate sociavit, ita ut in hodiernum civitas illa, quippe ipsius Domini et Salvatoris nostri meruit scripta suscipere, velut speciali quadam Christo devotione dicata sit.
5 De his etiam latius scribere statuit Eusebius. In libro I Historiae Eccles. dicit: Denique post resurrectionem atque ascensionem Domini ad coelos, Thoma apostolus ex commonitione divina Thaddaeum quemdam, unum ex LXX discipulis, ad Edessenam civitatem evangelistam et praedicatorem verbi Dei mittit, simul et quae a Domino promissa fuerant impleturum.
6 Haec in archivo publico Edessenae civitatis, in qua tunc supradictus Abgarus regnavit, ita descripta reperimus, in his chartis quae gesta regis Abgari servata antiquitus continebant. Et ut evidens dictorum veritas fiat, ipsarum exemplaria epistolarum ab Abgaro ad Salvatorem, et Salvatoris ad eumdem regem, et qualiter haec gesta sint, pleniter in libro I Eusebii Ecclesiasticae Historiae continentur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.300 uldBPL24.146

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik