monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1 > 18 > 15 > LIBER DVODECIMVS > LIBER DECIMVS SEXTVS > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, V. Tyberio imperante, Ioannes praedicat et baptizat. Dominus Iesus praedicando et miracula faciendo ad passionem venit. <<<     >>> VII. De ordinatione Iacobi, et septem diaconorum. Simul etiam de conversione Abgari regis per Thaddaeum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT VI. De terraemotu et tenebris quae in passione Domini contigerunt, quid scriptores gentilium senserint, seu Iosephus Historiographus.

1 Quo tempore etiam in aliis ethnicorum commentariis haec ad verbum scripta reperimus: solis facta defectio, Bithynia terraemotu concussa, in urbe Nicaea aedes plurimae corruerunt: quae omnia his congruunt quae in passione Salvatoris acciderant. Scribit vero super his et Flegon, qui Olympiadarum egregius supputator est, in libro XIII ita dicens: Quarto autem anno ducentesimae secundae Olympiadis, magna et excellens, inter omnes quae ante eam acciderant, defectio solis facta die hora sexta, sol in totum obscuratus, tetraque nox subito obducta terris est, et sicut dictum est: Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
2 Usque adeo autem, neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut quarta decima ea die luna, tota coeli regione interiecta, longissime a conspectu solis adfuisse, et stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse, referatur. Et, ut supra meminimus, terraemotus in Bythinia Nicaenae urbis multas aedes subvertit, ac reliquiis Asiae civitatibus ab imperatore eo terraemotu dirutis, tributa dimissa sunt.
3 Haec supradictus vir. Argumentum autem huius rei, quod Salvator isto anno passus sit, Evangelium praebet Ioannis, in quo scribitur, post quintum decimum annum Tyberii Caesaris, tribus annis Dominum praedicasse. Iosephus etiam vernaculus Iudaeorum scriptor, circa haec tempora, die Pentecostes, sacerdotes primum commotionem locorum et quosdam sonitus sensisse testatur.
4 Deinde ex adyto templi repentinam subito erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus. Scribit autem supradictus vir quod eodem anno Pilatus praeses secreto noctis imagines Caesaris in templo statuerit, et haec prima seditionis et turbarum Iudaeis causa exstiterit.
5 Ex hoc loco considerandum quantae deinceps calamitates Iudaeorum gentem oppresserint. Pilatus post supradictam seditionem, quae ob Caesaris imagines fuerat concitata, sacrum thesaurum (quem corbonam Iudaei vocant) in aquaeductum Hierosolymorum expendens, secundae seditioni praebuit semina. Seianus praefectus Tyberii, qui apud eum plurimum poterat, instantissime cohortatur ut gentem Iudaeorum deleat, ut Philo meminit in libro legationis II. Tyberius siquidem iuventutem eorum per speciem sacramenti in provincias gravioris coeli relegavit, reliquos gentis eiusdem vel similia sectantes urbe submovit, sub poena perpetuae servitutis, nisi obtemperassent.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.299 uldBPL24.146

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik