monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 39 > 5
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, IV. De Octaviano, qui non se permittebat dominum appellari, et qualem vitam duxerit, vel quo fine praeventus sit. <<<     >>> VI. De terraemotu et tenebris quae in passione Domini contigerunt, quid scriptores gentilium senserint, seu Iosephus Historiographus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT V. Tyberio imperante, Ioannes praedicat et baptizat. Dominus Iesus praedicando et miracula faciendo ad passionem venit.

1 Tyberius, privignus Augusti, imperavit annis XXIV. Huius anno duodecimo Pilatus procuraturus Iudaeam, dirigitur Hierosolymam. Herodes ergo tetrarcha, qui Iudaeorum principatum tenuit annis XXIV, in honorem Tyberii, et matris eius Liviae, Tyberiadem condidit, et Libiadem. Itaque anno duodecimo imperii Tyberii, Ioannes filius Zachariae, in deserto iuxta Iordanis fluenta praedicans, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur.
2 Ipse quoque Dominus Iesus Christus hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quae diceret. Miracula quae in Evangeliis scripta sunt facit Iesus Christus Filius Dei, discipulos suos divinis imbuens sacramentis, ut universis gentibus conversionem ad Deum nuntient imperat Iesus Christus secundum prophetias, quae de eo fuerant praelocutae, ad passionem venit anno Tyberii decimo octavo.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.299 uldBPL24.146