Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT IV. De Octaviano, qui non se permittebat dominum appellari, et qualem vitam duxerit, vel quo fine praeventus sit.
| 1 | Igitur Octavianus, qui imperatorum omnium primus monarchiam obtinuit mundi (ut praemisimus), non passus est quidem neque ausus saltem a propriis liberis dominum se nominari, quanto magis ab extraneis, quia eo imperante verus dominus totius generis humani inter homines natus est. Nam cum eodem spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum et bonum, universique quasi de ipso dictum esset, exsultanter approbavissent, statim quidem manu, vultuque indecoras adulationes repressit, et sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se post hac appellari, ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel ioco permisit. Attamen paucis expediam dictis quo genere ortus, qualemve duxerit vitam, quo fine praeventus, qui, portis Iani clausis, rempublicam, quam bello quaesierat, pace nutriverat, amplificare studens. |
| 2 | Hic autem patre Octaviano senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Iuliam familiam sortitus, adoptione vero C. Caesaris maioris sui avunculi, C. Caesar dictus, deinde ob victoriam Augustus cognominatus est. Iste in imperio positus, tribunitiam potestatem per se exercuit. Regionem Aegypti inundatione Nili accessu difficilem, inviamque paludibus, in provinciae formam redegit. |
| 3 | Quam ut annonam urbis copiosam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas, labore militum patefecit. Huius tempore ex Aegypto urbi annua ducenties centena millia frumenti inferebantur. Iste Cantabros et Aquitanos, Rhetos, Vindelicos, Dalmatas provincias numero populo Romano coniunxit, Suevos Cattosque delevit. Sigambros in Galliam transtulit, Pannonios stipendiariis adiecit. |
| 4 | Getharum populos, Basternasque lacessitos bellis, ad concordiam compulit. Huic Persae obsides obtulerunt, creandique regis arbitrium permiserunt. Ad hunc Indi, Scythae, Garamantes, Aethiopes, legatos cum donis miserunt. |
| 5 | Adeo denique turbas bella simultantes exsecratus est, ut, nisi iustis de causis, nunquam genti cuiquam bellum indixerit. Iactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardorem triumphandi, et ob lauream coronam, id est, folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare; neque imperatori bono quidquam minus quam temeritatem congruere; satis celeriter fieri, quidquid commode gereretur, armaque nisi maioris emolumenti spe nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, iactura gravi, petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cuius abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Denique erga cives clementissime versatus est, in amicos fidus exstitit. |
| 6 | Quorum praecipui erant ob taciturnitatem Mecoenas, ob patientiam laboris modestiamque Aggrippa. |
| 7 | Diligebat praeterea Virgilium; rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus. Liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, in tantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret, scriberet, declamaret. Leges alias novas, alias correctas protulit suo nomine. Auxit, ornavitque Romam aedificiis multis, isto glorians dicto: Urbem latericiam reperi, relinquo marmoream. |
| 8 | Fuit, inquit, gratus, civilis animi et lepidi; corpore toto pulcher, sed oculis magis. Quorum aciem clarissimorum siderum modo vibrans, libenter accipiebat cedi ab intendentibus, tanquam solis radiis, aspectui suo: a cuius facie dum quidam miles oculos averteret, et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum. |
| 9 | Nec tamen vir tantus vitiis caruit, dum cupiditati dominanti ac libidini deservivit, eiectaque uxore propria Scribonia nomine, Liviam, quasi eius viro sibi eam tradente, matrimonio sociavit. Quam tanto dilexit amore, ut eiusdem filios, Tyberium et Drusum suos privignos, propria prole eiecta, adoptaret in filios. Ex quibus Tyberium successorem imperii designavit. |
| 10 | Imperavit annis quinquaginta sex, duodecim cum Antonio, quadraginta vero et quatuor solus. Qui certe nunquam aut reipublicae potentiam ad se traxisset, aut tandiu ea potiretur, nisi pro causa nativitatis Domini hoc fieret. Qui post mortem quantis honoribus a senatu est sublimatus, enarrare longum est. Hic enim singularem (ut diximus) primus obtinuit principatum, et posteris eamdem imperii potestatem cum suo nomine Augusti dereliquit. |
| 11 | Qui circa finem vitae, Iudaeis non ferentibus ferocitatem Archelai filii Herodis, qui post eum annis novem in Iudaea regnaverat, sed ultro accusantibus, Augustus apud Viennam urbem Galliae eumdem Archelaum relegavit, et ad minuendam Iudaici regni potentiam, insolentiamque domandam, quatuor fratres eius pro eo sunt tetrarchae creati, Herodes Antipater, Lisias et Philippus. |
| 12 | Quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupatur, etiam vivente Archelao, tetrarchae fuerant ordinati. |