Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT III. De Herode alienigena sub quo natus est Christus, quod tunc prophetiae impletae sunt hanc nativitatem praedicentes.
| 1 | Igitur, ut in praecedentibus libris ostendimus, depulsos esse a regno Iudaeorum vel ducatu ex semine Iuda duces et principes, dum de summa rerum acriter contenderent, Herodes a Romanis constitutus est princeps alienigena, et nihil omnino pertinens ad Iudaeos, qui antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius fuit. |
| 2 | Is dum a Romanis suscepit principatum Iudaeorum, vicinam Christi nativitatem designat, et sacerdotium, et regnum Iudaeae, quod prius per successiones minorum tenebatur, esse destruendum; iamque completam prophetiam esse quae ita per Mosen loquitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque iudex de femoribus eius donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. In hoc loco etiam christus quem Danielis Scriptura praefatur accepit finem. |
| 3 | Nam usque ad Herodem christi, id est, sacerdotes, erant reges Iudaeorum, qui imperare coeperunt ab instauratione templi. sub Dario usque ad Hircanum annis CCCCLXXXIII in medio transactis. |
| 4 | Quos Daniel quoque significat, dicens: Et sciens et intelligens, ab initio sermonis respondendi et aedificandi Hierusalem, usque ad Christi principatum hebdomadae VII, et hebdomadae LXII, quae LXIX hebdomadae faciunt annos CCCCLXXXIII, in quibus christi, id est, sacerdotes, per unctionem consecrati, regnaverunt usque ad Hircanum. Quo extremo omnium a Parthis capto Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Iudaeam a Caesare et senatu accepit principatum, filiique eius post eum regnaverunt, usque ad novissimam Hierosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae secundum legem Mosi servientibus Deo. |
| 5 | Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. |
| 6 | Quae omnia etiam Daniel propheta vaticinatur, ita dicens: Et post hebdomadas LXIX interibit chrisma, et iudicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus, duce veniente. |