Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT II. De nativitate Christi ab angelis et prophetis annuntiata, quae sextam mundi aetatem consecravit.
| 1 | Igitur iam Salvatore nato, eiusque radiis remotis tenebris, illustrato mundo, alia terenda est via, nec de diversarum, ut prius, fatigabitur calamus gentium regnis scripturus, dum feritas atque rabies singularum gentium immensaque libido dominandi (ut in prioribus libando perstrinximus libris) in unius ditionis pariter omnia conciderunt regna. |
| 2 | Et hoc non hominum fortitudo, vel prudentia, sed Dei omnipotentia, quod antea nusquam fuerat, praeparavit. Quod longe propheta praevidens, ait: Non levabit gens gladium, et quae sequuntur. Dignum itaque erat ut illo nascente, qui unus est Deus, in substantia Patris et Spiritus sancti, sub unius censu totus subderetur mundus. |
| 3 | Itaque haec nativitas celebrata est, prophetis praedicentibus, et angelis proclamantibus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, quando totus sub una pace mundus, mirabili modo et praecedentibus saeculis inaudito, quiescebat. Quam videlicet nativitatem et pacem, non solum divini eloquii scripta, sed etiam gentilium oracula longe prius praedixerunt, ut in Sibyllinis et caeterorum carminibus continetur. |
| 4 | Igitur postquam imperare coepit Octavianus Caesar, qui primus monarchiam obtinuit mundi (quamvis avunculus eius Iulius Caesar ante eum existeret potius metator imperii quam imperator), prope emenso admodum anno quadragesimo secundo, natus est Dominus Christus, veram mundo torpenti in tenebris a saeculis saeculorum terris afferens lucem. |
| 5 | Ita enim factum est ut cum Abraham sanctus sub Nino primo gentium rege quadragesimo tertio natus sit anno, cui dictae sunt repromissiones, et ex cuius semine promissus fuerat Christus, Christi autem nativitas, sub fine quadragesimi secundi conveniret, ut iam non ipse in parte tertii anni, sed in ipso potius tertius annus oriretur. Qui etiam annus quantis, quam novis, quamque inusitatis abundaverit, satis, etiam me non proferente, compertum haberi arbitror. |
| 6 | Toto terrarum orbe una pax omnium, non cessatione, sed abolitione bellorum, clausae Iani Gemini portae, exstirpatis bellorum radicibus non repressis. Census ille primus maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen universa magna gentium creatura iuravit, simulque per communionem census unius societatis effecta est. |
| 7 | Igitur anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo natus est Christus, salutarem mundi afferens fidem, vere petra medio rerum posita, ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet salvaretur; vere ignis ardens, quem qui insequitur illuminatur, qui tentat exuritur. Ipse est Christus Christianorum caput, salvator bonorum, malorum punitor, iudex omnium. |
| 8 | Hic enim Iesus Christus Filius Dei sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. |