monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19 > 1
>>> Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, II. De nativitate Christi ab angelis et prophetis annuntiata, quae sextam mundi aetatem consecravit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT PRIMUM. Quot priores libri diversorum regnorum historias contineant ab initio mundi usque ad nativitatem Christi.

1 In prioribus libris, Domino suffragante, ex multorum opusculis cum hagiographorum tum gentilium, non modico labore desudans, decerpere curavi quaecunque utilia parvitati meae sunt visa, et legentibus profutura, sumens exordium a primo parente mortalium propagatore. Tandem post multas saeculorum tenebras, ad nativitatem novi hominis pervenimus, Domini scilicet Iesu Christi Dei et hominis filii.
2 Ubi priorum finem decrevi facere librorum, ut cum legalibus caeremoniis, et umbris, atque erroribus pristinis, terminarentur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.292 uldBPL24.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik