monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 >
>>> Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, PRIMUM. Quot priores libri diversorum regnorum historias contineant ab initio mundi usque ad nativitatem Christi.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, PRAEFATIO AD JUDITH AUGUSTAM AUCTORIS.

1 Domina Augustarum felicissima Iudith, dum in humanis quo altius accrescas non invenitur rebus: quia si de viro agitur, quis nobilior imperatorum, aut sapientior in divinis, saeculariumve disciplinis, Ludovico Caesare invicto? nec mirum talem protulisse excellentissimo Augusto saeculo sobolem Carolo. Si autem de venustate corporis, ut absque adulationis fuco proferam quod verum est, pulchritudine superas omnes, quas visus vel auditus nostrae parvitatis comperit reginas.
2 Sin autem de prole, nonne mundi gloria et hominum delectatio Carolus, qui elegantia corporis ac moribus optimis, seu agili prudentiae studio immaturam vincendo propriam superat aetatem, ut videatur avus eius non obiisse, sed potius, detersa caligine somni, novum illustrare orbem, siquidem in nepote immortale ipsius ingenium una cum nomine decor et virtus splendeant. Quam ob rem, dum in temporalibus nihil desit rebus, ut augmento careas, studio sapientiae dilataris, ut excellentior retro saeculis imperatricibus reperiaris. Igitur indita a Deo tibi sapientia, et naturalis ingenii scientia, attonitum me reddit inter caeteros adiutores, quoniam in divinis et liberalibus studiis, ut tuae eruditionis cognovi facundiam, obstupui, statimque deliberare mecum coepi quodnam munusculum meo labore congestum tuae offerrem almitatis flagrantiae.
3 Igitur ab Octaviano Augusto et Domini nativitate Salvatoris nostri secundum aggressus sum scribendo opus, quod peregi usque ad regna Francorum et Longobardorum deficientibus Romanorum imperatoribus seu iudicibus ab Italia et Gallis, Gottorum quoque regibus, qui successerant, ab eis etiam depulsis.
4 Quod videlicet opus quinque distinxi in libros. In his enim, velut in speculo, per tuae sanctissimae devotionis admonitionem atque iussionem dominus meus Carolus, gloriosissimus tuae filius excellentiae, inspicere quid agendum vel quid vitandum sit poterit. Decet enim dominam te venerabilem unicum erudire filium, nostrae iucunditatis et novi saeculi regem esse Bersabeae, quae Ididam priscorum erudivit sapientissimum saeculorum regem, ut idem de se ait: Nam et ego filius fui patris mei tenellus, et unigenitus coram matre mea, et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei, ne dimittas eam, et custodiet te; dilige eam, et servabit te, etc. Is autem prout de Domini confidimus pietate, sacris iussionibus tuis parebit, et inter caeteras maternae dilectionis admonitiones hos libellos suae non dedignabitur contradere memoriae. Quibus imperatorum gestis, sanctorumque triumphis, atque doctorum magnificentium doctrinis illustratus, cautius quid agendum sit, sive subtilius inveniet quid sit vitandum.
6 Igitur hos codicillos tuae dilectionis amor, mi domina semper Augusta, scribere compulit, qui tuae almitatis et immortalis sapientiae iudicium exspectant. Quod si iudicando consequantur laudem, tuae reputabitur aeternaliter memoriae: quoniam sacratissimum nomen tuum Iudith iudicans, sive laudans interpretatur.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.289 uldBPL24.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik