monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XVIII. De operibus ab Herode excellentioribus factis. Et de interfectione filiorum ac coniugis, sive amicorum, ac demum de eius exsecrabili morte. <<<    

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XIX. Imperante Octaviano Christum natum esse, ut praedixerant prophetae, et angeli annuntiaverunt. Et qui memoria digni illustres eo tempore haberentur viri.

1 Quibus diebus regnum Aegyptiorum, quod fuit in Alexandria, destructum est, quod usque ad Cleopatram annis CCXL steterat. Aegyptus vero provincia deinceps Romanorum facta est, quam primus Cornelius Gallus Foroiuliensis poeta tenuit; qui quadragesimo tertio aetatis suae anno propria manu se interemit, de quo Virgilius in Bucolicis meminit. Quo tempore, censu Romae agitato, inventa sunt civium Romanorum quadraginta millia centena, et quadraginta tria millia.
2 Marcus enim Terentius Varro philosophus, prope nonagenarius moritur. Tunc Nicopolis iuxta Actium condita, et Agonactus constitutus est, Arctoricus medicus Augusti, post Actiacam victoriam naufragio periit. Is namque Octavianum monuit ut e castris in campum, quamvis aeger, contra Antonianos milites properaret, hoc ei profuturum fore in somnis didicisse dixit.
3 Quod ut Augustus fecit, discrimen mortis evasit. Confestim quippe eius castra ab Antonianis capta sunt. Larissaeus enim magus et Pythagoricus ab Augusto urbe et Italia depulsus est. Augustus etiam Gallos et Calabriam vectigales fecit. M. Gnatius Plautius Ciceronis discipulus, orator habetur insignis. Qui cum Galliam Comatam regeret, Lugdunum condidit. M. Lolius Galatiam provinciam fecit.
4 Quintilius Cremonensis, Virgilii et Horatii amicus, moritur. Tiberius, ab Augusto missus, occupavit Armeniam. Virgilius poeta Brundusii moritur, Saturnino et Cinna Lucentio consulibus: ossa eius Neapolim translata, in secundo ab urbe milliario sepeliuntur, titulo huiusmodi suprascripto, quem moriens ipse dictitaverat. Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope, cecini pascua, rura, duces.
5 Verrius etiam et Tucax, Virgilii et Horatii contubernales, poetae habentur illustres, qui Aeneidos postea libros emendaverunt sub ea lege, ut nihil adderent. Emilius Macer etiam Veronensis poeta in Asia moritur. Augustus Agrippam adoptavit in filium. Tyberius Vindelicos et eos qui Thraciarum confines erant Romanas provincias facit, ac deinceps vastata Germania imperator appellatur. G. Iulius, cognomento Polyhistor, illustris grammaticus habetur. Horatius quinquagesimo septimo aetatis suae anno moritur Romae.
6 Tyberius Caesar de captis Pannoniis triumphavit. Augustus filiam suam in adulterio deprehensam exsilio damnavit. Marcus Tullius Tyro, Ciceronis libertus, qui primus notas commentatus est, in Puteolano praedio usque ad centum annos consenescit. Augustus gladiatorum ludum et navaie certamen exhibuit. Augustus Tyberium et Agrippam in filios adoptavit.
7 Iudas Galilaeus ad rebellandum Iudaeos cohortatur; Asinius Pollio orator vir consularis, qui de Dalmatis triumphavit, in villa Tusculana aetatis suae anno octogesimo moritur. Cuius filius Asinius Gallus orator, qui diris a Tyberio suppliciis necatus est. Cuius etiam Virgilius meminit. Igitur, ut praemisimus ad Domini nostri Iesu Christi nativitatem, hominis Deique Filii pervenimus.
8 Quae ut a prophetis praenuntiabatur, angelis praedicantibus, stella duce, ac sacerdotibus legumque doctoribus protestantibus, in Bethlehem Iudae celebrata est, anno videlicet a reaedificatione templi, quae sub Dario rege facta est, quingentesimo decimo quinto; a Salomone autem et prima aedificatione templi anno millesimo vigesimo septimo; a Mose et egressu Israelis ex Aegypto millesimo quingentesimo sexto.
9 Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis anni ; a diluvio quippe anni ; ab Adam vero . Secundum Geneseos igitur scripturam, et Aphricam supputationem, amplius inveniuntur anni CXXVIII. Hanc igitur annorum seriem, a protoplasto scilicet usque ad Domini adventum, in singulis, prout potuimus, regnis ex celebrioribus factis enarrare curavimus. Nunc autem cum post immensos pelagi fluctus Scilleos tandem evasimus latratus, et, optata statione potiti, post longaevas saeculorum tenebras ad lucem venimus veram, qua respersi in Domini Christi adventu, librorum finem fecimus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.287 uldBPL24.141

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XVIII. De operibus ab Herode excellentioribus factis. Et de interfectione filiorum ac coniugis, sive amicorum, ac demum de eius exsecrabili morte. <<<    
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik