Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XVIII. De operibus ab Herode excellentioribus factis. Et de interfectione filiorum ac coniugis, sive amicorum, ac demum de eius exsecrabili morte.
| 1 | Igitur postquam Tracon regionem, et Bathaneam, omnemque terram Galileae ditioni Herodis Caesar subdidit, totiusque Syriae procuratorem constituit, animus Herodis ad maiora sublatus est. Anno itaque regni sui quinto decimo templum instauravit, et duplum terrae spatium quam fuerat circa templum muro amplexus est, ingenti sumptu et munificentia singulari, argumento erant in ambitu fani magnae porticus, eisque coniunctum a Septentrione castellum, et illas quidem a fundamentis erexit. |
| 2 | Hoc autem nulla re minus quam regni sedes largis opibus renovatum Antoniam vocavit, in honorem Antonii. Quin etiam domo sibi regia in superiore parte civitatis exstructa, duas aedes in ea maximas atque pulcherrimas, quibus ne templum quidem usque conferri posset, aedificavit, easque amicorum vocabulis, unam Caesarium, Agrippium alteram nominavit. |
| 3 | Nec vero solis tectis memoriam eorum et cognomina circumscripsit, sed in totas etiam civitates, studium liberalitatis extendit. Prorsus non est idoneus regni locus, quem honore Caesaris nudum reliquerit. Postea vero quam fines suos templis replevit, in provinciam quoque honores eius effudit, et in multis civitatibus templa, quae Caesarea nominantur, constituit. |
| 4 | Caetera vero eius opera munificenter condita omnino. Scire vero cupientes, ad Iosephi libros convolare studeant. Unius autem civitatis portum atque opera enarrabo ab eo peracta. Ergo cum vidisset unam civitatum vetustate iam fessam, quae Pyrgos Stratonis vocabatur, in littore maris totam eam candido reparavit saxo. |
| 5 | Littora vero contigua huius civitatis adeo fuerunt importuosa, ut omnes in mari fluctuare cogerentur, minas Aphrici metuentes, qui ex Phoenice ad Aegyptum navigabant. Cuius etiam mediocris aura tantas undarum moles ad scopulos erigit, ut remeantis aestu gurgitis per aliquantum spatium maris feritas augeatur. |
| 6 | Sed rex, liberalitate ac sumptibus devicta natura loci, maiorem portum fabricavit, et in eius penetralibus alias navibus stationes fecit altissimas. Et quanquam omnis ei locus adversaretur, tamen ita cum difficultate certavit, ut firmitas quidem structurae nequaquam mari cederet; pulchritudo vero tanta esset, quasi nulla res ardua praepedisset ornatum. |
| 7 | Mensus enim quantum diximus portui spatium, per viginti ulnas in profundum saxa demisit, quorum pleraque pedum quinquaginta longitudinis, et altitudinis quindecim, et latitudinis decem, nonnulla etiam maiora fuerunt. Expleto autem spatio quod undam celabat, in ducentos pedes murum dilatavit. Ex quibus centum repellendis fluctibus ante constructi, caeteri autem saxeo, quo portus cingitur, muro subiecti sunt, magnis turribus interpositis, quarum maxima atque pulcherrima ex parente Caesaris Drusium cognominata est. |
| 8 | Crebri autem fornices ad deducenda quae portus haberet, proque fornicibus et circum eos pila saxea et lata, quae naves egredientes exciperet. Aditus autem Septentrionalis erat. Ventorum enim pro situ loci placidissimus est Boreas. Ad ostium vero statuae, sive Colossi, tres utrinque fulti columnis. Quarum a laeva quidem intrantibus stantes, solida turris sustinet; dextera vero duo proceri lapides iuncti, et partis adversae turris magnitudinem superantes. |
| 9 | Domus autem portui connexae, candido itidem lapide, parique mensura spatiorum civitatis vice tendentes in portum. Contra ostium vero portus in colle Caesaris templum, magnitudine simul et pulchritudine praecipuum, statuaque in eo Caesaris sive Colossus non minor quam Iovis apud Olympias, cuius ad exempla factus est. Hanc itaque civitatem in honore Caesaris nuncupavit Caesaream. Pro amore vero parentum, id est, Antipatri, et Cypridis, et Faseli, civitates, castella, turres, ob memoriam aeternam aedificavit. |
| 10 | Ludos vero Olympiaci certaminis et gymnasia in diversis civitatibus propriis sumptibus reparavit. Quin et corpore usus est, quod magnitudini animi sui conveniret. Erat utique venator summus, bellator fortis, sagittarius directissimus, et in rebus labentibus felicissimus, secundam cuius fortunam humiliavit superbia. Mox etiam ut regni adeptus est potentiam, repudiavit coniugem, quam prius habuerat, quae Dosis vocabatur, et Mariamnem Hircani neptem, de regio semine Alexandri filiam filii Aristoboli, sibi sociavit in coniugio, a regalibus priore depulsa uxore, cum filio Antipatro, quem ex ea susceperat. |
| 11 | Ipse vero immenso amore Mariamnem diligebat, a qua minime dilectus, sed magis exosus est, ob hanc causam, quoniam Hircanum eius avum, postquam Parthi ab exsilio illum remiserant, dolo occiderat, fratremque uxoris Ioathen, cui pontificatus honorem contulerat, invidia stimulante, propter favorem populi, quem erga eum habebant, necare praecepit. |
| 12 | Hi enim dolores atque nobilitas sanguinis excitaverant mulierem adversus maritum, amorque mariti eximius quem erga se noverat atque fecunditas prolis addiderant fiduciam. Genuerat enim ei tres filios atque duas feminas, quorum unus vocabatur Alexander, secundus Aristobolus, tertius Romae liberalibus studiis traditus defunctus est. |
| 13 | Haec igitur Mariamnes probro dabat Herodi suorum necem, sororemque regis Salomen et fratrem Ferora maledictis atrocioribus dehonestabat. Sed rex quidem amore uxoris mutus erat; gravi autem indignatione mulieres saeviebant et quo maxime commoveretur Herodes, crimen adulterii praeter alia multa, quae similia fingerentur, obiiciebant. |
| 14 | Quo livore Herodes instigatus, interficere iussit uxorem: filios vero suos ob necem maternam Alexandrum et Aristobolum quasi indignantes, et sibi necem meditantes, a Caesare Octaviano ad mortem poposcit. Imperator vero satisfactionem suscipiens ab Alexandro, erat quippe acerrimus in dicendo, patri eos reconciliavit, praecipiens ut patri obedirent sincero amore, ut domino; Herodi vero dixit, ut paterno affectu suos recognosceret filios, sicque reconciliatos, remisit eos in regnum. |
| 15 | Herodes vero mox ut reversus est in Iudaeam, insidiis Antipatri, qui regnum affectabat paternum, captus, et Dosis prioris uxoris, quam in cubile Mariamnis occisae introduxerat, armatur iterum in filios. Crevit enim per singulos dies odium et indignatio patris in filios, quoadusque morti eos traderet. Quibus interfectis, Antipater non impune laetatus est, qui auctor mortis exstiterat fratrum. |
| 16 | Iusto namque iudicio Dei, et parricidae Herodis malo, qui omnes suos semper habebat amicos suspectos, Antipatrum quem apud Caesarem regni successorem designaverat, necem sibi meditantem deprehendit et diu vinctum afflixit, ac demum interficere iussit. Virum etiam Salomae sororis suae interfecit, et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam hunc interfecit, cum et socrum suam Mariamnis matrem crudeliter necasset. |
| 17 | Itaque regnum eius acerbissima iniquitate repletum est. De quibus videlicet suspicio fuisset, illico trucidabat eos. Multi regis iracundia caedis cupida, contra adversarios abutebantur, et mendacio quidem confestim fides habebatur. Erant autem criminationibus ipsis velociora supplicia. Denique qui modo accusaverat accusabatur, et cum eo qui ante se convictus esset ducebatur ad poenam. |
| 18 | De vita namque et periculo regis quaestiones breviore compendio terminabat. Ad hanc autem saevitiam processerat, ut nec eorum quempiam humanitus aspiceret, qui accusatores essent; verum amicis etiam immitissimum se praebuisset. Eius namque filii Alexander et Aristobolus, quos occiderat, hanc habuerunt prolem. Filii Alexandri ex Glaphira regis Cappadociae Archelai filia, duo fuerunt, Tigranes et Alexander. |
| 19 | Aristoboli vero, Agrippa, Herodes et Aristobolus. Hos enim sibi genuit Beronice Salomis Herodis sororis filia, ipsius sobrina. Ipse autem Herodes, quos praeter necaverat, hos habebat filios, Herodem Antipam, Archelaum Herodem, et Philippum atque Phaselum, filias vero Bosamen et Salomen, et Olympiadem; ac praeter has, Alexandri, et Aristoboli sorores duas, ex Mariamne uxore, quam interfecerat. |
| 20 | Hanc prolem, ex diversis uxoribus, quas plures habebat, genuit. Feroran autem (ut fama fuit) fratrem suum veneno occidit. Ergo post immensam necem domesticorum atque insatiabilem subiectorum, ut Dominum Christum magis praedicantibus didicit natum, eum mox ad callida conversus argumenta, exstinguere curavit. Sed dum non hoc contigit ut voluit, furorem quem corde celaverat occidendo pueros Bethlehemiticos demonstravit. |
| 21 | Supra enim omnes barbaros crudelissimo edicto omnes pueros ab unius noctis aetate usque ad spatium duorum videlicet annorum allidere iussit. Quam caedem Dominus innocentium terribiliter in eum vindicavit, quamvis etiam sophistas in lege eruditissimos duos cum eorum discipulis vivos incenderet, aliosque eis consentientibus trucidari iusserat, quia aquilam in templo auream, quam contra leges instituerat, a fano eiicere decreverant. Scribas quoque et interpretes divinae legis occidit, quos suspicor in nece parvulorum cum Herode fuisse meditatos. |
| 22 | Herodis quippe corpus morbo occupatum variis doloribus differebatur. Nam febris quidem non mediocris erat, prurigo autem intolerabilis habebat omnem corporis superficiem. Assiduis autem vexabatur coli tormentis, pedesque tanquam ex intercutis vitio intumuerant, quin et inflatio ventriculi putredoque testiculorum vermiculos generans. |
| 23 | Hinc atra iam bili correptus, et pene ipsi morti minitabatur. Igitur factum nefarium excogitavit. Collectos enim cuiusque vici ex omni Iudaea nobiliores in locum cui nomen est Hippodromo concludi praecepit. Deinde sorore Salome et Alexa marito eius ad se vocatis, ait: Scio, inquit, mortem meam festis gaudiis celebraturos esse Iudaeos, verum per alios lugeri potero, et praeclarissimos honores assequi sepulturae, si quae praecipio feceritis. |
| 24 | Hos viros qui habentur in custodia, cum animam efflavero, statim militibus circumdatos occidite, ut etiam in vita, omnis mihi Iudaea, omnis domus, illacrymet. Herodes quia inedia tussisque pariter violentia distendebatur, fatum praevenire conatus est, sumptoque malo, etiam cultellum poposcit. Sectum enim comedere consueverat. |
| 25 | Deinde circumspecto ne quis arbiter impediret, tanquam se percussurus dexteram sustulit. Cum vero Aciabus consobrinus eius accurrisset, manumque continuisset, paululum morte protelata, corrigit testamentum et successorem quidem Archelaum, natu maximum Antipatri fratrem, scribit, tetrarcham vero Antipam. Moritur itaque Herodes post annos quidem XLIV ex quo interfecit Antigonum et regno potitus est Iudaeorum, annis vero XXXII postquam rex a Romanis declaratus est, et in aliis quidem omnibus secunda fortuna usus est, in rebus autem domesticis infelicissimus fuit. |
| 26 | Augustus vero Herodis loco Archelaum constituit, eiusque fratres quatuor tetrarchas fecit. |