Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XVII. De praeliis ab Herode gestis cum rege Arabum; et qualiter gratiam Octaviani Caesaris adeptus sit.
| 1 | Igitur Herodes senatusconsulto, Antoniique atque Caesaris favore in regno Iudaeorum confirmatus (ut superius enarravimus), dum cum omni belli apparatu instructus, ut cum Antonio ad Actiacum properaret bellum, callide a Cleopatra quidem interceptus est, ne particeps fieret periculorum Antigoni: regibus enim, id est, Malicho Arabiae atque Herodi insidias tendens, bellum in Arabas ut Herodi committeret persuadet Antonio. |
| 2 | Quos si vicisset Arabiae domina, sin victus esset Iudaeorum constitueretur, alterumque potentum per alterum pessumdaret. Sed hanc eius voluntatem Octavianus praevenit Caesar. Herodes autem, mox ut in Arabiam venit, bello exceptus, superior factus, victoria potitus est. Arabes vero cum victi essent, maiore motu suscitantur, cum valida manu pugnam repetunt, victisque agminibus circa saxosa loca et devia Herodis militem fugant. Plurimis caede prostratis, eos vero qui fugerant cum castris ceperunt. |
| 3 | Post hanc vero cladem alia sequitur calamitas Herodem. Nam eius regni anno septimo, et Actiaco bello fervente, terraemotus infinitam quidem pecorum multitudinem, hominum vero triginta millia peremit, cum exercitus Herodis mansisset incolumis, quoniam sub dio degebat. Hanc miseriam Iudaeorum ut fama perceperunt Arabes, tristibus enim nuntiis gravius aliquid affingitur, mox in Iudaeam cum omni exercitu ruunt. |
| 4 | Herodes vero audiens adventum illorum, ita suos solabatur, ut fertur: Non enim tantum manu armisque freti quantum nostris calamitatibus veniunt. Fallax autem spes est, quae non suis viribus nititur, sed alienis adversis. Neque vero vel secundae res, vel contrariae apud homines certae sunt, sed in utramque partem vicissim videas nutare fortunam. |
| 5 | Et id exempla vobis propria demonstrabunt. Nempe praelio superiore victores, post ab hostibus victi sumus. Et nunc ergo, quantum aestimare licet, illi capientur, victores sese fore credentes. Nimis enim confidens incautus est, metus autem providentiam docet. Nihil autem vos terreat rerum anima carentium, motus, neque arbitremini terrae concussionem alicuius futurae cladis esse portentum. |
| 6 | Naturalia sunt elementorum quoque vitia, nullumque damnum inferunt, nisi ex ipsis evenerit. Nam pestilentiae quidem, vel famis, vel terraemotus signum aliquod tardius fortasse praecesserit; ipsa vero cum exstiterint, sui magnitudine finiuntur. Talibus vero exemplis suos animavit milites. Herodes, hostes aggressus, superavit et vicit. Quandiu quidem restiterunt, non magna caedes eorum facta est: ubi vero terga verterunt, multi a Iudaeis, multi vero a semetipsis conculcati, quos Herodes pene omnes aut interfecit aut cepit. |
| 7 | Sed hanc fuscavit victoriam sollicitudo propter amicitiam Antonii post victoriam Caesaris apud Actium. Itaque Herodes tradens se periculo, Rhodumque transmissus, adiit Caesarem sine diademate, veste quidem cultuque privato, sed fastu regio, neque dissimulata veritate, coram haec dixit: Ego Caesar, rex factus ab Antonio, fateor utilem me fuisse regi Antonio, neque dubitaverim dicere quod omni modo armis quoque me gratum expertus esset, nisi Arabes prohibuissent. |
| 8 | Verumtamen et auxilia pro viribus ei misi, et multa frumenti millia. Ego enim optimum consilium ei dedi, unam esse dicens Cleopatrae mortem adversariorum correctionem. Quam si occidisset et pecunias ei et muros ad tuitionem, et exercitum et me metipsum belli contra te socium pollicebar. Sed profecto eius aures Cleopatrae amores, et Deus, qui victoriam tibi donavit, obstruxit. |
| 9 | Una ergo cum Antonio victus sum, et regni coronam cum eius fortuna deposui. Ad te autem veni, spem salutis de virtute praesumens, et ne in examen duceretur properans qualis amicus et cuius fuerim. Ad haec Caesar: Imo vere salvus esto, inquit, et nunc regnato certius. Nam meritus es ut plurimos regas, cum amicitiam tanta fide tuearis. |
| 10 | Experire autem ut etiam felicioribus fidelis permaneas. Siquidem ego praeclarissimam spem de tua quidem magnanimitate promitto. Recte tamen fecit Antonius, qui magis Cleopatrae quam tibi paruit. Te namque lucrati sumus propter eius amicitiam. Huius sermonis humanitate regem, ne quid de amicitia sua dubitaret, hortatus, et diadema illi imposuit, et regnum confirmavit. Inde in Aegyptum prosecutus Caesaris iter, suppeditatis omnibus quae usui vel ipsi vel exercitui forent, maximam gratiam imperatoris sibi suo studio conciliavit: praecipue quia in locis aridioribus usque Pelusium regali provisione aquarum affluentiam subministravit. |
| 11 | Quibus officiis tantum sui amorem infundit omnibus, ut plus videretur meruisse quam accepisset, minorque regni potestas quam humanitatis largitas aestimaretur. Unde Caesar ex sententia rebus intra Aegyptum gestis, Antonio et Cleopatra defunctis, non solum quae adempta erant Herodi reddidit, verum etiam praeter illa quae Cleopatra averterat, Zadoram, Hipponem, Samariam, ei concessit, maritimasque urbes, Gazam, Antedonem, Hioppen, Turrim Statronis simul donavit. |
| 12 | Stipatores etiam CCCC ex Gallia, quibus septa incedebat Cleopatra, ad custodiam corporis regi concessit, multaque alia. Sed his omnibus rex plus laetabatur, quia a Caesare super omnes infra Agrippam diligebatur, ab Agrippa infra Caesarem. |