monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 16
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est. <<<     >>> XVII. De praeliis ab Herode gestis cum rege Arabum; et qualiter gratiam Octaviani Caesaris adeptus sit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XVI. De eo quod Caesar Octavianus totam Hispaniam per se subiugavit. Ubi et gloria Magni Alexandri in eo refusa est per legatos Indorum et caeterarum gentium Orientis; et qualiter tam per se, quam etiam per suos legatos, universum sibi subiecit orbem.

1 Caesar victor ab Oriente rediens, VII Idus Ianuarias, Urbem triplici triumpho ingressus est; ac tunc primum ipse Iani portas, sopitis finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hoc die primum Augustus consalutatus est. Quod nomen cunctis antea inviolatum, et usque ad hunc [Al., nunc] caeteris inausum dominis, tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii.
2 Atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam vocant. Porro autem hunc esse eumdem diem, hoc est VIII Idus Ianuarias, quem [quo] nos Epiphaniam, hoc est, apparitionem sive manifestationem Dominici sacramenti observamus. Hinc vero Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, aperuit Iani portas, atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est.
3 Cantabri et Astures Galleciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei iugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verum etiam finitimorum praeripere ausi. Quos Caesar dum saepius aggressus frustra propter Pyrenaei difficultatem, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum, incautis hostibus, admoveri classem atque exponi copias iubet, quos ita improvisos debellavit et cepit.
4 Post victoriam vero Cantabriae atque Galleciae, totiusque Hispaniae, Claudius Drusus, privignus Caesaris, Galliam, Rhetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegerat. Nam tunc, veluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemve foederis undatim gentes commovebantur; aut suscepturae pacis conditiones, si vincerentur, aut usurae quieta libertate, si vincerent Norici, Illyrii, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thracae et Daci, Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danubiique, seclusi sunt.
5 Drusus in Germania primum Sosipetes [Al., Uzipetes], deinde Thenteres, Acathos [et Cattos] perdomuit. Marcomannos pene ad internecionem cecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruseos, Suebos, Sicambros, pariter uno bello, sed etiam Susas, Persas superavit. Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re qua velut telo uti furor posset, parvos filios collisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae.
6 Tunc etiam per Africam Musulanos et Getulos latius vagantes Cossus, dux Caesaris, arctatis finibus coercuit, atque Romanis limitibus abstinere metu compulit. Et ut altius repetendo gentium feritatem demonstrem, unus Moesiae ducum ante aciem postulato silentio: Qui vos estis? inquit. Responsum est: Romani gentium domini. At ille: Ita fiet, inquit, si nos viceritis. Sed mox victi sunt a Romanis. Thraces vero, qui a Pisone sunt perdomiti, in ipsa captivitate sua rabiem ostendebant.
7 Nam catenas quibus ligati erant morsibus vellicantes, feritatem suam ipsi puniebant. Daciam quoque ultra Danubium Lentulus vicit, expulit atque subegit; Sarmatas quoque ultra Danubium pepulit, qui, prae nimia barbarie, nec quid pax sit intelligunt. Marmarides vero et Caramentes in Orientali plaga per Quirinum Caesar subegit.
8 Germanos videlicet, Gallos, Britones, Hispanos, Hyberes, Austeres, Cantabros, occiduo sub axe iacentes, per se Augustus, ad eos veniens, Romanis legibus servire coegit. Interea Caesarem apud Tarraconem, citerioris Hispaniae urbem, legati Indorum et Scytharum, toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio medio Oriente apud Babyloniam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilitio munere Eous Indus et Scytha Boreus oravit.
9 Cantabrico bello per quinque annos acto, totaque Hispania in aeternam pacem, cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. Quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit. Nam inter caeteros, et Piso adversum Vindelicos missus est. Quibus subactis, victor ad Caesarem Lugdunum venit.
10 Pannonios novo motu intumescentes, Tyberius, privignus Caesaris, cruentissima caede delevit: idemque continuo Germanos bello arripuit: e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. Quod revera bellum maximum et formidolosum quindecim legionibus per triennium gestum est; nec fere ullum maius bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit.
11 Eodem vero tempore, Quintillius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subiectos agens, funditus deletus est. Quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut saepe per vim doloris caput parieti collidens, clamaret: Quintilli Vare, redde legiones. Bosphoranos vero Agrippa superavit, et signis Romanis quae illi quondam sub Mitridate sustulerant, bello recuperatis, victos ad deditionem coegit.
12 Parthi, quasi toto terrarum orbe vel domito vel pacato omnium oculis signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset: quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt, regiisque obsidibus traditis firmum foedus fideli supplicatione meruerunt.
13 Itaque anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Iani portas tertio ipse tunc clausit. Quas ex eo per duodecim ferme annos quietissimo semper obseratas otio, ipsa etiam rubigo consignavit: nec prius unquam nisi sub extrema senectute Augusti pulsatae Atheniensium seditione et Draconum [Dacorum] commotione patuerunt.
14 Clausis igitur Iani portis, rempublicam quam bello quaesierat, pace nutrire atque amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, domini appellationem ut homo declinavit. Nam cum eodem spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum et bonum, universique, quasi de ipso dictum esset, exsultantes approbavissent, statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel ioco, passus est.
15 Igitur eo tempore, id est, eo anno quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cuius adventui pax ista famulata est, in cuius ortu audientibus hominibus exsultantes angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Eodemque tempore hic, ad quem rerum omnium summa concesserat, dominum se hominem appellari non passus, imo nec ausus, quo verus Dominus totius generis humani inter homines natus est. Eodem quoque anno tunc primum idem Caesar, quem his tantis mysteriis praedestinaverat Deus, censum agi singularum ubique provinciarum, et censeri omnes homines iussit, quando et Deus homo videri et esse dignatus est.
16 Haec illa prima clarissimaque professio [quae] Caesarem omnium principem, Romanosque rerum dominos, singillatim cunctorum hominum edita ascriptione signavit, in qua se et ipse, qui cunctos homines fecit, inveniri hominem ascribique inter homines voluit. Quod penitus nunquam ab orbe condito atque ab exordio generis humani in hunc modum actum est, ne Babyloniae quidem vel Macedoniae, ut non dicam minori cuiquam regno, concessum fuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.278 uldBPL24.136

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est. <<<     >>> XVII. De praeliis ab Herode gestis cum rege Arabum; et qualiter gratiam Octaviani Caesaris adeptus sit.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik