Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est.
| 1 | Igitur Antonius Arthabanem, Armeniae regem, proditione et dolo cepit; quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit. Expugnatoque oppido in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri argentique abstulit. Qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari, atque Octaviae sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici iussit, et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperavit. |
| 2 | Ipse Actium, ubi classem construxerat [constituerat], profectus, cum prope tertiam partem remigum fame assumptam offendisset, nil motus: Remi, inquit, salvi sint, nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. Caesar ducentis triginta rostratis navibus a Brundusio in Epirum profectus est. Agrippa vero, praemissus a Caesare, onerarias naves frumento atque armis graves ab Aegypto, Syria Asiaque, ad subsidium Antonio venientes, cepit; peragratoque Peloponensium sinu Monam [Methonam] urbem validissimam, Antoniano munitam praesidio, expugnavit: inde Corcyram cepit: fugientes navali praelio persecutus profligavit multisque rebus cruentissime gestis, ad Caesarem venit, Antonius, defectu et fame militum suorum permotus, bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et victus est. |
| 3 | Tertio post pugnam die, Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae et triginta fuere rostratae Caesaris naves, et triginta sine rostris triremes, velocitate Liburnicis pares, et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii centum septuaginta quinque navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. |
| 4 | Nam decem pedum altitudine a mari aderant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. Ab hora quinta usque in septimam, incerta vincendi spe, gravissime utrinque caedes actae. Reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Priorum [Prior] regina Cleopatra, cum sexaginta velocissimis navibus fugit. |
| 5 | Antonius quoque, detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus uxorem est. Illucescente iam die, victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt. |
| 6 | Ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium, Parethoniumque dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. Caesar sexto imperatorum [sextum imperator] appellatus, et quarto ipse cum M. Licinio Crasso consul, Brundusium venit. Ibi orbis terrarum praesidia, divisis legionibus, composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. |
| 7 | Interea Cornelius Gallus, praemissus a Caesare, quatuor legiones, quas Antonius apud Cirenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem; atque inde Parethonium prima Aegypti a Libyae parte civitatem, victo Antonio, cepit, ipsumque continuo apud Pharum vicit. Antonius equestre adversus Caesarem bellum iniit, in eo quoque miserabiliter victus aufugit. |
| 8 | Kalendis Sextilibus prima luce Antonius, cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam. Regina ad pedes Augusti provoluta, tentavit oculos ducis, frustra quidem. |
| 9 | Nam pulchritudo intra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita quae auferebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe, servarique se triumpho cognovit, incautiorem nacta custodiam in mausolaeum se regum recepit, ibique maximos, ut solebat, induta cultus, in referto odoribus solio iuxta suum se collocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus, sic morte quasi somno soluta est. |
| 10 | Caesar Alexandria urbe, omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. Nam et Roma in tantum operibus eius aucta est, ut, propter abundantiam pecuniarum, duplicia quam usque ad id fuerant, possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Occisi sunt iussu Caesaris maior Antonii filius et P. Canidius, infestissimus quidem semper Caesari, sed Antonio infidus, et Cassius Parmensis, ultima violatae partis [Al., violati patris] Caesaris victima, et Quintinus Ovinius, ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senatorum primus Romanus praeesse non erubuerat. |
| 11 | Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hiberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium profectus est. |