monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 12 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum. <<<     >>> XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XIV. De Octaviano, qui nomen avunculi et regnum suscipiens, qualiter civilia bella et externa gerendo ad hoc pervenerit ut a senatu decretum sit quod in perpetuum tribunitiae potestatis esset.

1 Igitur dum in Iudaea res ita gererentur, ut partim retulimus, ordo deposcit ut ad seriem rei gestae Romanorum revertamur. Ergo Iulio Caesare in curia Romae interfecto, magna continuo malorum incrementa subsequuntur. In eius vero caedem trahuntur agmina consciorum. Certum enim erat quia Caesar, indigne peremptus, plures habere posset ultores. Ergo Octavianus, qui testamento Iulii Caesaris avunculi haereditatem et nomen assumpserat, idemque qui postea Augustus est dictus, simul ut Romam adolescens, ex Apollonia rediens, venit, indolem suam bellis civilibus vovit.
2 Nam ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia quinque gessit, Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum. E quibus duo, hoc est primum ac novissimum, adversus Marcum Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus Lucium Antonium, quartum adversus Sextum Pompeium, Gn. Pompei filium, confecit. Antonius, a senatu hostis pronuntiatus, Decium Brutum apud Mutinam obsidione concluserat.
3 Consules Hircius et Pansa, et cum his Caesar, ad liberandum Brutum expugnandumque Antonium missi. Pansa primo veniens, exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graviter vulneratus, ab eodem vulnere interpositis diebus est mortuus. Hircius, auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta strage delevit. Caesar eatenus castra custodivit.
4 Secunda adversus Antonium pugna magnae utrinque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hircius consul occisus est, victus fugit Antonius, Caesar victoria potitus est: cui Decius Brutus de coniuratione occisi Iulii Caesaris confessus, preces poenitentiae fudit. Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Smyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiavit.
5 Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea Decius Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Vasillus eques [Al., aeque], unus de percussoribus, manu suorum servorum necatus est. Lepido satis agente, Caesar Antonium recepit in gratiam, atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est.
6 Inde cum ad Urbem accessissent, ac rumor de futura proscriptione ortus esset, G. Thoranius, vir praetorius, nihil tale metuens, incursu militum domi suae interfectus est. Alii quoque complures trucidati sunt. Itaque ne latius atque effrenatius in circumscriptas caedes [incircumscripta caedes] ageretur, centum triginta et duorum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris.
7 Ibi Antonius T. Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem avunculum suum, et (quod ex aggerando sceleri accessit) viva matre proscripserat: ibi Lepidus L. Paulum, fratrem suum, in eumdem proscriptorum gregem coniecerat. Adiecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani, et multae diu et variae caedes actae sunt, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt.
8 At Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius, magnis exercitibus comparatis, apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius, terra marique oppugnatos, ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit. Igitur Caesar et Antonius, eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem compulerunt: quamvis manifestissime illa tunc pugna non virtute partis Antonii, sed felicitate Caesaris confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu et precibus medici, qui per somnum admonitum sese fatebatur ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aeger [Al., aegre] inter copias egressus est, ac mox castra eius ab hostibus capta sunt. Sed rursus Caesariani milites Cassii castra ceperunt. Quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius, immaturam sibi mortem ante belli terminum coegerunt [consciverunt]: nam, invitatis percussoribus, Cassius caput, Brutus latus praebuit.
9 At Romae Fulina [Fulvia], uxor Antonii, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat. Nam et Caesarem reversum apud Brundusium contumeliis, factionibus insidiisque petiit. A quo propulsata, ad Antonium concessit in Graeciam. Sextus Pompeius, postquam se in proscriptorum numero relatum comperit, conversus in latrocinia, omnem oram Italiae caedibus rapinisque vastavit.
10 Sicilia intercepta commeatibusque impeditis, Romam fame affecit. Mox cum eo pacem triumviri, ne dicam tyranni, id est Lepidus, Caesar Antoniusque fecerunt. Sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitivos allegeret, ut hostis habitus est, Mena, libertus Pompeii, cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse iussu Caesaris praefuit.
11 Idemque continuo cum Statilio Tauro adversus Menecratum, Pompeianum ducem, navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum navale bellum confecit. Sed continuo victricem classem pene universam apud Sycillaceum [Scyllaceum] naufragio amisit. Ventidius Persas et Parthos in Syriam irrumpentes tribus bellis maximis fudit, regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die qua Crassus a Parthis fuerat occisus.
12 Antonius, vix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, iussitque ut Antigono bellum inferret: qui Iudaeos tunc forte debellaverat, captisque Hierosolymis, templum exspoliaverat, regnumque Herodi dederat [dempserat], quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sex navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer receptus, Caesaris classem incendit, quamvis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena, postea ab Agrippa navali praelio circumventus, cum sex trimeribus ad Caesarem transiit.
13 Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Milas et Liparas adversus Democham [Democharem] et Pompeium navale praelium gessit ac vicit; ibique tunc naves triginta aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis: Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Tauromenum traiecerat, quem repentino impetu Pompeius afflixit.
14 Unde multis demersis navibus suis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit, nec interveniente mora, in Siciliam rediit, ibique Lepidum ex Aphrica adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa iussu Caesaris, a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit et vicit. Nam centum sexaginta et tres naves aut demersit, aut cepit.
15 Pompeius cum septemdecim navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit, ac potius telis appeti iussit: quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, repellendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructo exercitu adversus Lepidum veniens, plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit.
16 Lepidus tandem intelligens quo vanitas sua tenderet, deposito paludamento assumptaque veste puella [pulla] supplexque Caesari factus, vitam et bona impetravit, perpetuo quidem emendatus exsilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam pene Siciliam ferro pertentatam contritamque in fidem recepit. Quadraginta et quatuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant. Milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitaverunt.
17 Sed Caesar, animo ingens, viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans Urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. Antonius vero, postquam Araxim transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit.
18 Nam cum multitudine equitum et sagittariorum ab omnibus praeliis quae plura tentavit, victus semper effugeret, tum praeterea incertis et ignotis regionum locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est, plurimi militum sese hostibus dediderunt. In Graeciam transiit, iussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se venire, Pompeius fugiens, a Tito et Furino, Antonianis ducibus, saepe terrestri navalique bello victus et captus, ac post paululum interfectus est.
19 Caesar Illyricum, Pannoniam partemque Italiae bellis subegit et domuit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.273 uldBPL24.132

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum. <<<     >>> XV. Antonius, pro quibusdam successibus elatus, Octaviano Caesari bellum denuntiat. A quo ter victus ac demum captus et occisus est.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 12 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik