Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum.
| 1 | Hircanus vero, ut supra diximus, a Parthis captus, ac deinde Antigono eius successore, quem Parthi sacerdotem fecerant, a Romanis comprehenso atque interempto, Iudaeorum defecit regnum et sacerdotium. Siquidem Herodes alienigena et nihil omnino pertinens ad Iudaeam, Antipatri videlicet Ascalonitis Idumaeae regionis, et matris Cypridis Arabicae filius, contradicentibus Romanis, Iudaeorum suscepit principatum, regnum et sacerdotium Iudae: quod prius per successiones tenebatur, id est, iudicum, regum, sacerdotum, iterumque regum et sacerdotum, quod eo tempore destructum est. |
| 2 | Completa namque est prophetia quae ita per Moysen loquitur: Non deficiet ex Iuda princeps, neque dux de femoribus eius, donec veniet, cui repromissum est, et ipse est exspectatio gentium. Nam usque ad Herodem iudices, sacerdotes, reges, per successionem populo praefuerunt Iudaeorum: inde vero nequaquam ex successione generis sacerdotalis pontifices constituti sunt: neque perpetuitate vitae secundum legem Mosi servientes Deo electi sunt, sed ignobiles quidem, et alio tempore alii, et nonnulli per unius anni spatium sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. |
| 3 | Itaque Herodes Analium quemdam, de Babylonia accitum, pontificem Iudaeorum constituit. Post exiguum vero temporis Aristobolum, fratrem uxoris suae Mariamnem, nepotem Hircani, successorem dedit. Quo post annum interfecto, rursum Analio reddidit sacerdotium. Quae omnia ita se habentia, longe prius prophetando designavit Daniel propheta dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas interibit chrisma, et non erit iudicium, et templum sanctum corrumpet populus, duce veniente. |
| 4 | Et in consequentibus: Templum, inquit, erit abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis, consummatio dabitur super desolationem. Igitur septem et sexaginta duae hebdomadae, quae fiunt simul sexaginta novem, et faciunt annos quadringentos octoginta quatuor, in quibus Christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati regnaverunt, ab instauratione templi sub Dario usque ad Hircanum, in quo novissimum chrisma et sacerdotium defecit Iudaeorum. Ergo regnante Herode apud Iudaeam, et Augusto apud Romanos, Christus Filius Dei natus est, qui confirmavit veri Dei cultum in multis apostolis et credentibus. |
| 5 | Quidquid etiam post Domini passionem in templo factum est, non fuit sacrificium Dei, sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Et: Non habemus regem, nisi Caesarem. Quod autem a perfectione templi usque ad decimum Augusti imperatoris annum, quando interfecto Hircano Herodes Iudaeam obtinuit, septem et sexaginta duae hebdomades, id est, quadringenti sexaginta quatuor supputantur anni: sic possumus approbare sexagesimae sextae olympiadis anno tertio, id est, Augusti decimo, Herodes in Iudaeis suscepit imperium, qui faciunt annos quadringentos octoginta quatuor, per singulas olympiades quadriennio supputato. |
| 6 | Quo in tempore Virgilius, sumpta toga, Mediolanum transgreditur, et post breve tempus Romam pergit. Cicero in Forminione [Phormiano] suo ab Herennio et Publio occiditur, sexagesimo quarto aetatis suae anno. Caput eius cum manu dextera pro rostris positum est, iuxta coronatam Publii militis imaginem, qui eum occiderat. |
| 7 | Quibus diebus tres Romae simul soles exorti sunt, sed paulatim in eumdem orbem coierunt (ut supra diximus). Ex taberna meritoria trans Tiberim oleum erupit, fluxitque tota die sine intermissione. Inter caetera vero portenta quae tunc facta sunt toto orbe, bos locutus est in suburbano Romae, dicens ad arantem: Frustra se urgeri, non frumenta, sed homines in brevi defuturos. |
| 8 | Ovidius Naso in Pelignis nascitur, Cornificius vero poeta a militibus desertus interiit, quos saepe fugientes galeatos lepores esse dicebat. Huius enim soror fuit Cornificia, cuius insignia exstant epigrammata. Cornelius Nepos, scriptor historicus, clarus habetur. Salustius diem obiit, quadriennio ante Actiacum bellum. M.Vanius [Hieron., Bavius] poeta, quem Virgilius in Bucolicis notat, in Cappadocia moritur. |