monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius. <<<     >>> XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XII. Antigonus parvum Hircanum patri tradidit, et sacerdotium dolo suscepit, et qualiter a Romanis et Herode, capta Hierosolyma, comprehenditur atque securi occiditur, Herodesque rex constituitur.

1 Igitur Brazafanes, Parthorum satrapa, cum regis filio Pacoro, Syriam post biennium occupavit. Ad quem Antigonus accedens millia talenta est pollicitus et mulieres quingentas ut Hircanum deponeret et ei regnum traderet. Quibus muneribus Parthi allecti, dolo Hircanum circumveniunt Herodisque fratrem Faselum.
2 Qui dum Hierosolyma profecti regis colloquia petentes, mox Parthi iusiurandum violant, Hircanum vinciunt atque Faselum. Vastata Hierosolyma atque proximis civitatibus, Antigonum regem constituunt. Nec solum hoc, verum etiam Faselum et Hircanum vinctos ei tradiderunt verberandos. Antigonus autem Hircani quidem auriculas dentibus truncat, ne solutus, rebus mutatis, unquam pontificatum recipiat: ab integris enim celebrari sacra oportet. Faseli vero virtute praeventus est Antigonus.
3 Qui cum nec ferri copiam nec manus liberas haberet, ad saxum fracto capite interiit, atque ita probavit quod verus Herodis frater esset. Parthi autem, quanquam mulieribus caruerint quas cupiebant, rebus tamen Antigono apud Hierosolymam compositis, vinctum in Parthiam Hircanum ducunt. Herodes namque, barbarorum insidias praecavens et in nullo eis credens, matrem fratresque suos desponsatamque puellam cum matre arripiens, noctu fuga elapsus, Masadam castellum citato itinere petiit.
4 Et tunc quidem cum fugeret, multi ad se applicabant. Postea vero quam Didimeam regionem venit, occurrit ei frater Iosephus, turbamque sequentium diminui persuadet: nec etiam capacem esse tantae multitudinis Masadam, erat autem supra quam novem millium multitudo. Itaque paruit Herodes eius consilio, et impares quidem necessitati per Didimeam dimisit cum viatico. Valentissimos autem maximeque necessarios tenuit, atque ita in castellum receptus est.
5 Deinde nongentis ibi relictis, qui mulieres defenderent, itemque comitatu qui satis esset obsessis disposito, ipse in Petram civitatem Arabiae perrexit, nec tamen apud Arabas salvam esse amicitiam reperit. Denique Malichus rex eorum, remissis qui hoc admonerent, quam primum eum reverti ex finibus suis iubet. Deinde Herodes, ubi Arabas sibi hostes esse deprehendit, quos amicissimos existimabat, Aegyptum petiit. Ergo ut pervenit ad Alexandriam civitatem, honorifice a Cleopatra susceptus est, ducem sibi militum eum fore, ad ea quae parabat, existimante. Instigatus autem reginae precibus, neque hiemis asperitatem, neque marina discrimina, quo minus Romam navigaret, extimuit.
6 Itaque inde continuo Romam profectus, familiaritatis paternae gratia primum convenit Antonium, eique tam suas quam totius generis clades, exponit, atque suis in castello relictis et obsidione cinctis, supplex ad eum navigasse hieme. Itaque tantae miserationis casum miseratus Antonius, et memoria quidem iunctae cum Antipatro dextrae [Locus corruptus ut et quamplurima in his quae sequuntur. EDIT.], ergo ipsius aderat contemplatione virtutis, etiam tunc eum regem constituere proposuit Iudaeorum, quem ipse tetrarcham antea fecerat.
7 Non minus autem quam Herodis favore odio ducebatur Antigoni. Hunc enim et seditiosum et Romanis inimicum esse arbitrabatur. Caesari quidem Herodem commendabat, multo quam ipse paratius renovans Antipatri expeditiones quas in Aegypto cum eius patre pertulerat, et hospitia et in rebus cunctis benevolentiam. Cum praeter haec ipsius quoque Herodis efficaciam cerneret, verumtamen et senatum convocabat, ubi Messala, et post eum Atratinus, astante Herode, patris eius merita et ipsius circa populum Romanum fidem prosequebantur: quo simul hostem Antigonum demonstrarent, non solum quod intra breve tempus is dissidere coepisset, verum etiam quod antea quoque P. R., despecto Parthorum suffragio, regnum curavisset accipere.
8 His autem commoto senatu, cum Antonius bellum contra Parthos utile esse diceret, Herodem regem creari omnes assentiunt. Dimissoque concilio Antonius quidem et Caesar egrediebantur, medium stipantes Herodem, consules autem cum aliis magistratibus antecedebant, Caesari hostias decretumque senatus in Capitolio reposituri. Primo autem die regni Herodis apud Antonium coenatum est.
9 Inde vero navi ex Italia in Ptholomaidem devectus Herodes, haud parva manu coacta externorum atque gentilium, per Galilaeam adversus Antigonum properabat, Ventidii et Cylonis fultus auxilio. Quibus ab Antonio missus Dellius, ut Herodem deducerent, persuasit: inde ad Masidam festinabat Herodes cum valida manu, tam indigenarum quam Romanorum militum, et ex Masida facile suis pignoribus et rebus a castello receptis, Hierosolymam perrexit, cui se tam Solonis milites quam caeteri ex civitate iunxerunt, virium eius timore perculsi.
10 Castris autem compositis circa civitatem, eam sagittis et iaculis impetebant. Sed dum minime eam infringere valerent, Iudaeis ex civitate resistentibus, qui partibus Antigoni favebant: quamvis adeo pugnatum sit, ut sagittis et iaculis cunctos ex turribus in fugam verterent, attamen murorum defensores fortiter restiterunt. Hinc superveniente hieme, obsidio soluta est: ad loca milites opportuna hibernandi gratia discedunt.
11 Eodem tempore Antonius Samosatam iuxta Eufratem validissimam civitatem acrius oppugnabat, quo Herodes profectus est ut suam demonstraret virtutem, et ut magis magisque placeret Antonio. Denique mox ut ad eum venit, finem attulit obsidioni, multis barbaris interfectis. Ergo dum haec aguntur apud Antonium, Herodis in Iudaea res fractae sunt.
12 Reliquerat enim Iosephum fratrem, qui omnia procuraret, cum mandatis huiusmodi, ut nequaquam ante reversionem suam adversus Antigonum bellum moveret. Verum Iosephus, ubi fratrem procul abesse cognovit, immemor praeceptorum, Hiericunta cum quinque cohortibus, a duce Romano Machera secum missis petit, ut matura messium tempore frumenta diripiat.
13 Incursu autem hostium per montana atque aspera loca oppressus, ipse cadit: et magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus est, cum quo omnes Romani milites pereunt, quoniam recentes de Syria cohortes lectae erant, nec veterum militum quemquam permistum habebant qui posset rudibus opitulari. Antigonus autem minime hac victoria contentus fuit, sed adeo iracundia permotus est, ut mortuum quoque Iosephum verberaret, et eis caput abscinderet.
14 Igitur Herodi quippe degenti apud Daphnem Antiochiae mortem fratris somnia manifesta significabant. Cum turbatus prosiluisset stratis, ecce nuntii cladis intrabant. Quare prae dolore paululum questus, maxima luctus parte dilata, in hostes properabat, ultra vires iter accelerans. In dies autem singulos magna ei multitudo Iudaeorum accedebat, cum hos odium moveret Antigoni, alios mutationis cupiditas impellebat.
15 Sed antequam Hierosolymam perveniret, saepius cum Antigonianis militibus fortiter dimicavit et vicit. Ac postremo bello Pappum quidem, Antigoni militum ducem, absciso capite obtruncat, idque Feroti magistro exercitus fratri suo mittit in perempti fratris ultionem. Namque Pappus erat qui Iosephum interfecerat. Ubi autem rigor hiemis cessit, in Hierosolymam profectus est, murisque admoto milite, annus namque agebatur tertius ex quo rex Romae fuerat declaratus: exercitu quippe in opere distributo, suburbanisque clausis, universo autem exercitu congregato ad peditum legiones undecim, equitum sex millia, praeter auxilia Syrorum, prope septentrionali muro castra collocaverunt.
16 Tres quidem levare aggeres et super eos turres aedificare iubet. Ipse quidem Herodes, senatusconsulto fretus, quibus rex fuerat declaratus, hilariter cuncta disponebat. Antonius vero Sossium, ducem militum, cum valida manu in Herodis auxilium miserat. Bellatores autem qui infra murum erant, constantiores facti, oppositos e muris aggeres prohibebant, et contra instrumenta oppugnantium semper novum aliquod obstaculum moliebantur, in nulla re quidem sicut in cuniculis superabant.
17 Prorsus neque manibus neque machinis deficiebant, quoniam usque ad ultimum repugnare decreverant. Denique tanto exercitu circumsedente, per quinque menses obsidium toleraverunt: donec quidam ex his quos lectos habebat Herodes, ausi murum transgredi, civitatem irruperunt et post eos Sossii centuriones. Igitur ante omnia fano proxima capiebantur, et infuso exercitu plurima ubique mors erat, Romanis quidem propter obsidionis moras iratis, Herodis vero manu summo intenta studio ne quis penitus ex adversariis resideret.
18 Mactabantur autem quamplurimi, et per angustiores vicos ac oppida et in domos compulsi, vel si ad templum etiam confugissent, nec ulla erat aut senectutis, aut muliebris infirmitatis miseratio. Denique licet rex ubique dimittens rogaret ut parcerent, nemo tamen dexteram continuit, sed veluti furentes omnem persequebantur aetatem.
19 Ibi tum etiam Antigonus, neque priorem neque praesentem fortunam cogitans, domo descendit, et ad pedes Sossii prosternitur. Ille autem nihil eum tantae mutationis causa miseratus, et intemperanter derisit, et Antigonam appellavit, neque tamen etiam custodiae liberum dimisit ut feminam. Itaque ille quidem vinctus asservabatur.
20 Herodes autem, quoniam hostes vicit, ut externa quoque auxilia sub iugum mitteret providebat, de suis facultatibus mercedem singulis distributurum se esse firmavit. Nam et militum quemque liberaliter et pro merito, ducem ipsum quoque Sossium regia largitate donavit, ut nemo egens pecuniis abiret. Post haec Sossius, aurea corona Deo dicata, ex Hierosolymis remeavit, Antonio vinctum Antigonum ducens: et illum quidem una spe vitae cupidum, usque ad ultimum diem ignavia digna securis excepit.
21 Rex autem Herodes, discreta multitudine civitatis, suarum quidem partium studiosos, quo magis benevolos sibi faceret, honorifice tractabat. Antigonianos autem neci tradebat. Iam enim Antonius Cleopatrae amore corruptus, omni se cupidini concesserat. Si quis plenius scire voluerit, in Iosephi tertiodecimo libro requirat.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.268 uldBPL24.129

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius. <<<     >>> XIII. Herode alienigena rege facto, prophetiae completae sunt quae Christum tunc venturum praedixerant, et Iudaeorum regnum destruendum.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik