monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12 > 16 > 3 > 18 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, X. Qualiter Antipater gratiam Caesaris sit adeptus: cui etiam nudato corpore vulnera quae pro eo acceperat ostendit, dum ab Antigono accusaretur: et acceptam potestatem Iudaeae inter filios suos Herodem et Faselum divisit. <<<     >>> XII. Antigonus parvum Hircanum patri tradidit, et sacerdotium dolo suscepit, et qualiter a Romanis et Herode, capta Hierosolyma, comprehenditur atque securi occiditur, Herodesque rex constituitur.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius.

1 Eodem tempore bellum inter Romanos conflatur, dolo Cassii et Bruti Caesare interfecto, qui privatum habitum supergressus fuerat, in senatu graves poenas dedit. Itaque Cassius Syriam petit occupaturus, Caesare vero adolescente et Antonio cum Bruto et Cassio bellum gerentibus, Marcus et Cassius exercitu de Syria conflato, cuius magna pars ubi usus poposcit, Herodes fuit, ipsum quidem totius Syriae procuratorem praeficiunt.
2 Si autem bellum desisset, regnum quoque Iudaeae Cassius eidem se delaturum pollicitus est. Evenit autem ut Antipatro spes et fortitudo filii causa interitus fieret. Malichus namque, qui regnandi cupiditate aspiraverat, timens Antipatri potentiam, quae virtute Herodis cumulabatur, ne impedimento eius fieret conatui, quodam regio iuvene pecunia corrupto, mixtum ei veneno poculum dari persuadet.
3 Atque ille quidem post convivium mortuus est, vir ad alia strenus, rebusque administrandis idoneus, et qui regnum recuperatum conservavit Hircano. Herodes autem, postquam clarissimas paterno funeri celebravit exsequias, Malichum, quem auctorem paternae mortis fore ratus est, et Iudaeorum gentem contra Romanos excitaturum, deiectoque Hircano facillime regnaturum, timebat, usus consilio Cassii, eiusque auxilio fretus, Malichum, dolo circumventum, multis vulneribus perfossum interemit.
4 Hircanus vero dum assisteret, eo terrore consternatus sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis torpuit. Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogavit Herodem quis praecepisset Malichum occidi. Ubi cognovit exposito Cassii Romani imperatoris iussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit.
5 Sed hoc sive metu dixerit, sive ita senserit, haud liquido patet. Igitur Antigonus, cuius supra mentionem fecimus, Aristoboli filius, qui e custodia Romae aufugerat, ac saepius in Iudaea novas res excitare molitus est, qui Ptholomaei viribus suffragabatur; socer namque eius Ptholomaeus Manci filius, qui apud Calcidam sub Libano habitabat, cuncta ei subministrat, dumque aliquas idem Antigonus occupasset Iudaeorum munitiones, Herodes illi occurrit instructus in aditu Iudaeae: postquam Malichum interfecerat, eiusque fratrem felicem ex finibus Iudaeae pepulerat, commisso praelio superavit Antigonum.
6 Hinc Herodes, fugato Antigono, redit in Hierusalem. Pro merito itaque gestae rei omnibus charus erat, ita ut etiam, quibus antea despectus fuerat, tunc in eius familiaritatem sese dederint, et propter Hircani affinitatem. Namque is Herodes iam pridem ex indigenis habebat uxorem non ignobilem, quae Dosis vocabatur, et Antipatrum ex ea susceperat filium.
7 Tum autem duxerat Alexandri, cuius pater fuit Aristobolus, filiam Mariamnem, Hircani neptem ex filia, atque inde regi Hircano familiaris erat. Nec tamen sic Herodes invidiam declinavit. Nam ubi Caesar et Antonius Cassium Brutosque bello Macedonico oppressere victores, Caesar in Italiam regredi maturavit, Antonius in Syriam properavit.
8 Cuius conspectui confestim Herodes adfuit, multisque muneribus oblatis eius gratiam promeruit, in tantum ut Herodem et Faselum tetrarchas ordinaret, totiusque Iudaeae procurationem eis contraderet, quamvis frustra plures Iudaeorum legati apud Antonium eos accusarent.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.266 uldBPL24.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik