monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 16 > 10
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, IX. De praeliis inter Caesarem et Pompeium gestis, ac de victoria Caesaris et nece Pompeii. De reliquis etiam bellis civilibus, per quatuor annos gestis, ac demum de interfectione Iulii Caesaris. <<<     >>> XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT X. Qualiter Antipater gratiam Caesaris sit adeptus: cui etiam nudato corpore vulnera quae pro eo acceperat ostendit, dum ab Antigono accusaretur: et acceptam potestatem Iudaeae inter filios suos Herodem et Faselum divisit.

1 Iulius ergo Caesar (ut paulisper repetamus quae gesta sunt prius) Aristobolum Romae vinctum reperit, eumque mox absolvit. Levatum autem a custodia, tributis militaribus etiam munerans, in Syriam direxit, ut Iudaeam sibi adiungeret, Pompeiumque a tergo urgeret. Sed in exordio tentamentorum, ubi ad locum pervenit, veneno interemptus infectum reliquit negotium.
2 Quo comperto Pompeius, quod Aristobolus in Iudaea rediviva sibi bella praeparare tentaverat, etiam filium eius Alexandrum iugulari iussit. Postea vero ex Pompeii plerisque familiaribus amicitiam Caesaris expetentibus praecipueque incredibilem in modum Antipatro amicitiam suam affectando tribuit, et hoc ita contigit. Etenim Ptholomaeus, Aegypti rex, fidem laeserat promissam, et ab ipso Caesare bellis gravissimis premebatur.
3 Ut praemisimus, Pergamenus Mitridates cum omni manu quam secum duxerat ut auxilia Caesari praeberet, a Pelusiacis repulsus obstaculis, in urbe Ascale resederat, desperato transitu et conatu irrito. Nec iam se committere bello audebat, locis iniquioribus et impar viribus. Cui Antipater Arabas primo in auxilium ascivit, deinde tria millia Iudaeorum cum valida manu et munita armis secum perduxit. Commovit etiam Syriae potentes in adiumentum ipsius, quorum freti societate etiam alii populi ad bellum accensi sunt.
4 Quibus adiunctis viribus fretus Mitridates, Pelusium accessit. Et cum transitu prohiberetur, obsidionem adorsus est. Quo loco Antipater praeclarum militiae documentum dedit. Siquidem, resistentibus oppidanis, cum summa vi utrinque decertaretur, primus cum suis, dirupta mox murorum parte in qua ipse praeliabatur, urbem irrupit eamque cepit.
5 Nec tamen hic finis laborum adiumentique fuit, sed etiam cum introrsum exercitus pergeret, et circa eam quae appellatur Oniae regio Aegyptii vellent resistere quo intercluderent iter, rursus Antipater non solum removit praelium, sed etiam ad exercitum iuvandum, quae necessaria forent usui, ab ipsis qui arma contra paraverant, ministrari fecit.
6 Unde Memphitae quoque a praelio revocati sunt, et se Mitridatis societati volentes dedere. Qui praetergressus suspectiora, cum reliquis Aegyptiis conserendum praelium ratus, liberioribus quidem locis, sed validioribus viris regionis ipsius, cuius incolatus Iudaeorum exercitus appellabatur, strenue decertavit: adeo ut praerupto sese periculo daret, ac pene exstinctus foret, nisi Antipater videns totum, in quo Mitridates erat, dextrum cornu a cohorte urgeri, ex alia quoque parte includi flumine, nec ullum effugium fore, viriliter irruens a cornu sinistro, super eos qui Mitridatem cedentem persequebantur, quos eousque insectatus est, donec omnis hostium populus exstingueretur.
7 Eo praelio octogenta Antipater viros de suis amisit, supra octingintos Mitridates, ita ut ipse praeter spem evaserit. Atque haec uno momento clades secuta est. Antipater multis vulneribus corporis exceptis, egregium virtutis suae testimonium apud Caesarem invenit, Mitridate, ut praesertim non solum suae absolutionis interprete, sed etiam fortitudinis praedicatore.
8 Quibus egregie Caesar delectatus, in honorem Antipatrum, ut oportebat, inter amicos recepit, Romanae eum reipublicae honoribus affecit, caeteraque, ut probato sibi viro, gratiae suae pignora impertivit. Hircano etiam summum sacerdotium per sententiam Antipatri volens firmavit. Qui etiam ab Antigono Aristoboli filio apud Caesarem cum accusaretur, quod plus partibus Pompeii faveret, non verborum Antipater referens vicem, sed verborum assertionem, scidit vestem, et nudus indumentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, oculis circumstantium indicia virtutis: En, inquit, malivolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tanquam lumina animi micant.
9 Has ergo cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos apices gero. Si civibus non creditur, hostes interrogentur pro quo vulnera illa susceperim. Quid in me aliud, nisi fidem quam tibi deferebam, persequebantur? At obiectat mihi Pompeii gratiam.
10 Et fateor, Caesar, me non homini, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur. Militavi itaque non uni, sed omnibus. Fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi coepit ille esse amicus, quam Caesari esset inimicus. Tuus ille gener erat, et tu socer illius. Cum esset in partibus Iudaeae iuvi ut Romanum imperatorem.
11 Non tamen ea pro illo, quae pro te, excepi vulnera. Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hircanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem. Tum ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eum qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus retulit et incrementum potentiae.
12 Totius etiam Iudaeae procurator factus est. Sane poposcit ut muros Iudaeae,qui bello diruti erant, reaedificaret, tantumque negotium, datae fidei securus, et postulavit et impetravit, eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt: quae insignia honoris Antipatro conferendi Caesar aestimavisset, ut et suae iustitiae et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent.
13 Antipater vero, in Iudaeam reversus, primo murum, quem Pompeius destruxerat, in veterem statum reformavit. Deinde Iudaeorum tumultus repressit, filiis vero suis negotia provinciae commisit. Itaque Faselum, seniorem ex liberis, praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit; Herodem quoque minorem natu, atque admodum adolescentem, pari honore Galilaeae praefecit.
14 Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit. Laborabat enim Syria a Zechiae latronis incursionibus, quibus ille praedatoriae manus princeps totam infestabat provinciam, atque omnibus locis infensus aderat. Quem correptum iugulari iussit, multosque praedonum interemit, quod ei maximam virtutis gloriam peperit et uberem apud Syros gratiam.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.264 uldBPL24.127

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, IX. De praeliis inter Caesarem et Pompeium gestis, ac de victoria Caesaris et nece Pompeii. De reliquis etiam bellis civilibus, per quatuor annos gestis, ac demum de interfectione Iulii Caesaris. <<<     >>> XI. De nece Antipatri genitoris Herodis. Et qualiter gratiam Antonii sint adepti Herodes et Faselus frater eius.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 16 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik