Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT IX. De praeliis inter Caesarem et Pompeium gestis, ac de victoria Caesaris et nece Pompeii. De reliquis etiam bellis civilibus, per quatuor annos gestis, ac demum de interfectione Iulii Caesaris.
| 1 | Interea apud Dirachium multi Orientis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerunt. Quo cum Caesar venisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim millium passuum fossa praestruens, cum illi maria paterent. Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. |
| 2 | Caesar itaque Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, aggressus est. Hoc periculo sociorum Pompeius cognito, omnes eo copias traxit. In quem se illico Caesar, omissa obsidione, convertit. Torquatus e vestigio erumpens, aversum insecutus est. Ita Caesaris milites, ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt. Pompeius vero, Caesaris quoque testimonio victor, persequentem revocavit exercitum. |
| 3 | Quatuor millia militum Caesaris, centuriones viginti duo, equites Romani complures, in eo praelio caesi sunt. Caesar inde, citato agmine, per Epirum in Thessaliam perrexit. Pompeius cum maximis copiis secutus, bellumque commissum est. Itaque instruitur utrinque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit. |
| 4 | Fuerunt autem peditum quadraginta millia, equites in sinistro cornu sexcenti, in dextro quingenti. Praeterea reges multi, senatores, equitesque plurimi Romani absque levium armaturarum magna copia. Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt non minus quam triginta millia peditum, equites mille. Videre ibi et gemere erat contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse; quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. |
| 5 | Prima congressione equitatus Pompeii pulsus, sinistra latera nudavit. Deinde cum diu utrinque dubia sorte caederentur, atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: Parce civibus, nec tamen faceret; ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: O miles, faciem feri intuere : tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque direpta sunt. |
| 6 | Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum quindecim millia, centuriones triginta tres. Hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens, in ostio Penei amnis onerariam navem nactus, in Asiam transiit. Inde per Cyprum in Aegyptum venit: ibique mox ut littus attigit, iussu Ptholomaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris, occisus est. |
| 7 | Pompeii uxor filiique fugerunt, caetera Pompeianae classis direpta sunt, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus vero, vir consularis, apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit, perlatoque ad se ac viso Pompeii capite, annuloque, flevit. |
| 8 | Cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent, et in invidiam Caesaris populum concitarent. Praetor Achillas, dux regius, imbutus semel Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam iussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti millibus armatorum, non modo sprevit imperium, verum et aciem direxit. |
| 9 | In ipso praelio regia classis forte subducta, iubetur incendi. Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadringenta millia librorum, proximis forte aedibus condita, exussit: singulare profecto monumentum studii curaeque maiorum, qui tot tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Caesar postea insulam ubi pharus erat, cepit: eo Achillas cum Cabinianis militibus venit: ingens pugna commissa est; magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt; Caesar vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit, qua mox pondere gravata ac mersa subsequentium, per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, nando pervenit. Mox, navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut accepit. |
| 10 | Alexandrinis regem petentibus reddidit monitum ut magis amicitiam [Romanam] quam arma experiri studeret. Qui tamen illico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. Nam viginti millia hominum in eo bello caesa referuntur. Duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita. |
| 11 | Quinquaginta ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens, scapha exceptus ut fugeret, multis in eam insilientibus mersus necatusque est, et corpus eius ad littus devolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar Alexandriam praemissa, Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. |
| 12 | Inde Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto vicit. Postea vero quam Romam venit, dictator et consul creatus, in Africam transiit, et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnavit, maximamque ibi hominum multitudinem interfecit et castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. Cato sese apud Uticam occidit, Iuba percussori iugulum pretio dato praebuit. |
| 13 | Petreius eodem se gladio perfodit. Scipio in navi qua ad Hispaniam fugere contendens, vento coactus, in Africam redierat, semetipsum iugulavit. In eadem navi etiam Titus Torquatus occisus est. Caesar Pompeii Magni nepotes, filiam Pompeiam simulque cum his Faustum et Syllam, et Aphranium et Petreium, iussit occidi. |
| 14 | Inde quatuor triumphis Urbem ingressus, disposito recuperatoque reipublicae statu, continuo in Hispaniam contra Pompeios Pompeii filios profectus, septima decima qua egressus fuerat ab Urbe die, Saguntum pervenit, statimque adversus Pompeios duos et Labienum, atque Attium Varum multa bella et varia sorte gessit. Ultimum bellum apud Mundam flumen [Al., urbem] gestum est. Ubi tantis viribus dimicatum, tantaque caedes est acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praevenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. |
| 15 | Et quidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab Urbe bellum gesturus aufugerat, quatuorque annis hoc bellum civile indesinenter toto orbe tonuit. Titus Labienus, et Attius Varus in acie caesi sunt. G. Pompeius cum centesimo equite aufugit: frater eius Sextus Pompeius, contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Cesonio congressus et victus fugiensque interfectus est. |
| 16 | Munda civitas cum immensa hominum caede, Caesare oppugnante, vi capta est. Caesar Romam rediit. Ubi dum reipublicae statum contra maiorum exempla clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia viginti et tribus vulneribus confossus interiit. In qua coniuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. Duo Bruti et G. Cassius, aliique socii, strictis pugionibus, in Capitolium secesserunt. |
| 17 | Diu deliberatum est utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. Corpus eius raptum populus, dolore stimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Sed quae praemisimus dum apud Romanos gererentur, haec interim in Iudaea acta sunt quae sequuntur. |