Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT VIII. Orta hinc civilia bella inter Caesarem et Pompeium, quia Pompeius instigavit senatum ut negarent iterum consulatum Caesari.
| 1 | Hinc iam bellum civile committitur, quod magnis iam dudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. Nam rediens Caesar victor ex Gallia, decerni sibi absenti iterum consulatum poposcit. Contradictum est a Marcello consule, annitente Pompeio. Deinde decretum est a senatu ut in Urbem Caesar non nisi dimisso exercitu veniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. |
| 2 | Caesar Ravennam sese contulit. Marcus Antonius et P. Cassius, tribuni plebis, pro Caesare intercedentes, Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Coelioque comitantibus. Caesar, Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus (ut ait Livius) orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset edocuit. |
| 3 | Deplorans iniurias suas, causam belli civilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Cornificium [Corfinium] morabantur, ad suas partes transduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus, trepidi, tanquam Italia pulsi, in Graeciam transvecti, Durachium gerendi belli sedem delegerunt. |
| 4 | Caesar Romam venit, negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus invasit, protulitque ex eo auri pondo quatuor mille centum triginta sex, argenti pondo prope nongenta millia. Inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus, Massiliam venit: ad quam oppugnandam, cum receptus non esset, Trebonium cum quatuor legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas Lucius Aphranius, et M. Petreius, et M. Varro, Pompeiani duces, cum legionibus obtinebant. |
| 5 | Ibi multis praeliis Petreium Aphraniumque superatos, composita pactione, dimisit. In ulteriore vero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. Similiter et duces eius, hoc est, Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus eiecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam, vita tantum et libertate concessa, caeteris rebus abrasit. |
| 6 | At vero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octavium et Libionem victus, copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basilius et Salustius cum singulis legionibus quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrentes, omnesque pariter adversus Octavium et Bibulonem [Libonem] profecti et victi sunt. |
| 7 | Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est, quem Iuba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius, dum Solonas oppugnare conatur, omnes pene copias quas duxit amisit. Coelius descivit a Caesare, ac se Miloni exsuli iunxit. |
| 8 | Cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, exstincti sunt. |