monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE]. > IIb. > IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI. > QUOD SINGULAE LITTERAE IN SUPERSCRIPTIONE SIGNIFICENT CANTILENAE. > 30 > CONTINUATIO LOMBARDA. > 7 > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, VI. Reverso Caesare in Italiam, iterum Galli in arma coniurant: ad quos cito C. Caesar revertitur, quos diversis praeliis contrivit et aeternae servituti tradidit. <<<     >>> VIII. Orta hinc civilia bella inter Caesarem et Pompeium, quia Pompeius instigavit senatum ut negarent iterum consulatum Caesari.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT VII. De nece Crassi et Romani exercitus apud Parthos.

1 Iam victorem Caesarem de Gallia reversum civilia bella comitata sunt, aliaque gravissima mala, interterfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt. Crassus itaque, in consulatu collega Pompeii, provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit, Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit, ut supra meminimus.
2 Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacunque iter habuit, sociis civitatibus auxilia indixit, pretia exegit; moxque ut Eufraten transiit, illico Baiesen legatum ab Horode rege Parthorum ad se missum obvium habuit, a quo vehementer increpatus est cur contra foedus Luculli et Pompeii, avaritia inductus, Eufraten transiret.
3 Quamobrem sine mora futurum ut pro auro Parthico Serico ferro oneraretur. Itaque cum prope Charras ventum esset, Parthi subito ingruentes, cum Surena et Silacia praefectis, sagittis oppressere Romanos. Cecidere ibi plurimi senatores, aliqui etiam consulares aut praetorii viri. Crassus quoque filius Crassi, lectissimus iuvenis, in acie occisus est.
4 Praeterea quatuor cohortes cum Bargunteio legato mediis deprehensae campis interfectae sunt. Surenas praerapto equitatu Crassum persequi intendit, eumque circumventum ac frustra colloquium eius petentem interfecit, quamvis vivum auferre maluisset. Pauci, beneficio noctis liberati, Charras confugerunt. Avaritia etiam unius nefas explevit, ut legiones duodecim Romanorum aut captae paucis elapsis, aut caesae cum ducibus suis sint.
5 Caput vero Crassi cum dextera manu ad regem delatum est. Quod ludibrium fuit spectatoribus. Rex itaque aurum in ore eius relictum [liquatum] iussit infundere, aiens: Urat nunc te Parthicum, quod te vivum urebat, aurum. Igitur clade Romanorum cognita, cum [Del. cum] multae Orientis provinciae a societate vel fide populi Romani defecissent, Nicasius [ni Cassius] collectis ex fuga militibus paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressit [pressisset]. Qui et Antiochum copiasque eius ingentes praelio vicit et interfecit: Parthos quoque ab Horode in Syriam missos, iamque ingressos Antiochiam, bello expulit, ducemque eorum Osagen interfecit. Interea Roma, repentino correpta incendio, concrematur: incertum inde concretus, plurimam Urbis partem ignis invasit, nec unquam antea tanto incendio corruptam ac vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos cum vico Iugario consumptos fuisse memoriae proditum est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.258 uldBPL24.124

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik