Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT VI. Reverso Caesare in Italiam, iterum Galli in arma coniurant: ad quos cito C. Caesar revertitur, quos diversis praeliis contrivit et aeternae servituti tradidit.
| 1 | Igitur Caesare in Italiam reverso, Gallia rursus in arma coniurat, multique simul populi coeunt. Dux his Vergingitoris fuit. Cuius consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt, prima a suis incensa Byturico. Inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recurrerat, impetum faciunt. |
| 2 | Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat. Quod diu oppugnatum tandem post multas Romanorum clades, pluvia [pluvio] die cum hostilium machinarum augmenta [amenta] nervique elanguerent, applicitis turribus captum atque deletum est. Quadraginta millia hominum ibi fuisse referuntur, ex quibus vix octoginta per fugam lapsi, ad proxima Gallorum castra venerunt. |
| 3 | Praeterea Arveni caeterique confines, sollicitatis etiam ad se Ediis, multis adversum Caesarem praeliis bellaverunt. Qui cum se pugnando fatigati, in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes, ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. Itaque ibi Caesar, erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, victus aufugit. Dum haec ad Halestam [Alesiam] geruntur, Vergingitorix, quem omnes consensu pari regem praeopta verant, suadet ut ex tota Gallia omnes qui arma ferre possent, huic bello praesto sint. |
| 4 | Hoc enim esse unum bellum, quo ut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium consequatur. Itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo millia peditum, ducenta quinquaginta millia contracta sunt. Dehinc duos colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. Unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus praeliantes, tandem Romani praecipue Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos, nunc etiam in auxilium acciverant, virtute vicerunt. |
| 5 | Vergingitorix alia die, congregatis omnibus qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque rumpendi foederis fuisse: et nunc sive Romanis sese ad mortem omnes offerant, sive solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. Itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquandiu texerant, quasi ex consilio regis assumerent, illico sibi veniam precantes, eum solum velut auctorem magni sceleris dederunt. |
| 6 | Bellovagi omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. Hi Chorreo duce bellum instaurant, sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos, Alvercos, Saletos, Beliocasses Atrebatesque coniungunt, et locum quemdam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque praelio, magnam Rhemorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. |
| 7 | Deinde cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupavissent, atque hoc comperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso praelio, Romani Gallos fugientes iisdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt, cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Chorreus, vel fugam vel deditionem detrectans, Romanos ut vivus caperetur, instantes, occidendo ut occideretur coegit. |
| 8 | Igitur cum pacatam esse universam Galliam Caesar, neque ausuram fore ad aliquos aspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit. Ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, horrenda hominum strage vastavit. At vero G. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit, ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum discrimen adduxit. |
| 9 | Porro autem Fabius, acceptis Caninii legati litteris, in Pictonas proficiscitur, ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus, inopinantes hostes opprimit, magnisque stragibus factis, plurimas praedas agit. Deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsilivit, seseque iniecit hostibus. Itaque Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. |
| 10 | Inde Fabius in Carnutes profectus est. Sciebat etiam Domnacum, ducem antiquissimum, rebellionis totius incentorem, ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adiunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. Sed eas adhuc ipsa novitate trepidantes, mira virtute et celeritate perdomuit. Interea Draptes unaque Lucterius, cum adesse Caninium et legiones in finibus suis videret, undique collectis copiis, oppidum vel ad unum [Leg. Uxellodunum] occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur: medio deinde descensu largissimo fonte securum, plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos procul discursus hostium despiciebat. Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campo evocatos maximo praelio superavit. |
| 11 | Nam uno e ducibus interfecto, alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum redit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus fuit [Dele fuit]. Caesar accurrit, circumspectisque omnibus, videt si expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum: unum solum esse praesidium, si quoquo modo hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset: siquidem fons quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. |
| 12 | Caesar ad proximum fontis admoveri vineas turrimque exstrui iubet. Fit magnus undique concursus ex oppido: quibus sine periculo praeliantibus, Romani, quamvis pertinaciter obsisterent, crebriusque succederent, complures tamen trucidabantur. Igitur exstruitur agger, et turris pedum sexaginta, cuius vertex aequari ad fontis locum possit, ut ex aequo tela coniici queant, vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. |
| 13 | Oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua, verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas, pice, sevo et sindulis repletas, ac deinde immisso igne, in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. Ardentibus machinis, cum grave praelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter per occultum imperat atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris recesserunt. |
| 14 | Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa dividendo tenuari in semetipsis consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima desperatione correpti, deditionem sui faciunt. Caesar autem omnibus qui arma tulerant manus sustulit, et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. |
| 15 | Multum enim ad coercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros. Exhaustis atque demolitis Gallis, securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, pro certo esse sciens minime aliquos qui vel moveri audeant, vel, si moveantur, timendi sint. |