Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT IV. Qualiter Caesari Galliarum provinciae a senatu sint distributae; et de praeliis diversis in Gallia gestis.
| 1 | Interea C. Caesari consuli tres provinciae cum legionibus septem in quinquennium datae: Gallia Transalpina, et Cisalpina, et Illyricus. Galliam vero Comatam postea senatus adiecit. Elvitiorum ergo animos, fortissimae Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgeto rex [Orgetorix] quidam, princeps gentis, spe totas invadendi Gallias, in arma accenderat. Quem caeteri optimates correptum et ad mortem coactum, cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiverunt. |
| 2 | Qui, coniuratione facta ac die dicta, exustis vicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. Quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis vix vicit victosque ad deditionem coegit. Horum, fuit cum primum progressa est, omnis multitudo Elvitiorum, Tulingorum, Latobroiorum, Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem millia hominum. |
| 3 | Ex his, quadraginta et septem millia in bello ceciderunt, caetera in terras proprias remissa sunt. Postea Caesar Ariobistum regem excitantem invehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanas vicit. Cum diu exercitus Caesaris, Germanorum multitudine et virtute perterritus, pugnam detrectasset, Ariobistus in Germaniam, arrepta navicula, Rhenum transvectus effugit. Uxores duae totidemque filiae captae sunt. Fuerunt autem in exercitu Ariobisti Arudes, Marcomannes, Triboci, Wangiones, Nemetes, Edures et Suevi. |
| 4 | Pugna maxima gravis phalangae Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine, scutisque supra capita contextis, ad irrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. Sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem, scutisque singillatim, velut squamis revulsis, desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes novo mortis periculo terribilem dissolvere compagem. |
| 5 | Exinde in fugam versi per quinquaginta millia passuum insatiabiliter caesi sunt. Neque coniici numerus potuit Germanorum, vel quantus pugnae adfuerit, vel quantus fuerit occisorum. Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem exarsit. Quorum distributim haec copia fuit: Bellovagi, qui caeteris numero et virtute praestare viderentur, habuere lectissima quadraginta millia [Al., sexaginta millia] armatorum; Successies [Suessiones] ex duodecim oppidis quinquaginta millia Nervii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut nunquam in id temporis mercatores ad se admiserint vina caeteraque venalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem virtutis afferret, habuerunt similiter quinquaginta millia; Trebates etiam et Ambiani decem millia; Morini viginti quinque millia; Menapii novem millia; Caleti decem millia; Buloccasses et Veromandi aeque decem millia. |
| 6 | Attuatii octodecim millia: Condurses, Eborones, Caerosi, Cemanni, qui uno nomine Germani vocantur, quadraginta millia. Ita fuisse referuntur, ducenta septuaginta et duo millia armatorum lectissima. His repente silva erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit, victoresque aggressus usque ad internecionem pene delevit. |