monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9 > 8 > 9 > 8 > 4 > 5 > 4 > 5 > 1 > DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX > 3 > LIBER QVINTVS > 6 > 1 > 3
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, II. Qualiter Crassus spoliaverit templum, et Parthico bello mox est exstinctus. De patre etiam matreque Herodis, et fratribus atque sorore. Et quod aliter Africanus historiographus quam Iosephus de eodem patre Herodis sentiret. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, eius successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanorum. <<<     >>> IV. Qualiter Caesari Galliarum provinciae a senatu sint distributae; et de praeliis diversis in Gallia gestis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT III. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, eius successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanae.

1 Igitur eo tempore apud Romanos haec agebantur. Lucullus postquam Mitridatem et Tigranem reges vicerat, maximamque partem Orientis Romanae ditioni subegerat, successorem habuit Pompeium. Ergo Pompeius in minore Armenia, iuxta montem Dastracum castra regis Mitridatis obsidione concludit. Rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit.
2 Itaque bellum nocte commissum est. Luna tunc orta a tergo Romanis erat. Regiam [Regii] longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati, cuncta in irritum tela fuderunt. Romani velut inermes postea aggressi sine labore vicerunt. Namque de exercitu regio quadraginta millia caesa vel capta sunt: Romani vulnerati mille, vix autem quadraginta interfecti.
3 Rex inter tumultus belli fuga elapsus, adiutus autem beneficio sublustris noctis, evasit: relictusque ab omnibus amicis, philosophis, scriptoribus rerum vel carminum, ac medicis, solus per devia equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum divertit, atque inde in Armeniam perrexit.
4 Pompeius regem insecuturus, inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est Eufraten et Araxen, urbem Nicopolim, senibus, lixis et aegris volentibus, condidit; oranti Tigrani veniam dedit; exercitum Herodis Albanorum regis, praefectosque eius ter praelio vicit: postea epistolas Herodis et munera pro instauranda cum Albanis societate libenter accepit.
5 Artacem regem Hiberiae bello fudit, totamque Hiberiam in deditionem accepit. Inde cum Armeniam, Colchos, Cappadociam et Syriam ordinatis rebus composuisset, promovens de Ponto in Parthiam, et post haec Bathanam [Ecbatanam] urbem, caput Parthici regni, quinquagesimo die venit. Tunc in Bosphoro Mitridate Cerealia sacra celebrante terraemotus adeo gravis repente exortus est, ut magna clades ex eo urbium atque agrorum secuta narraretur.
6 Eodem tempore Castor Mitridatis praefectus, qui Panagorio praeerat, interfectis amicis regiis, arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. Mitridates, accensus ira, in scelera exarsit. Nam complures tunc amicos suos, et Exipodram filium suum interfecit, cum ante iam Aliomacharem [alium Macharem nomine] parricidio trucidasset. Pharnaces, alter filius eius, exemplo fratrum territus, exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit.
7 Mitridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori iubet: vos, si estis, dii patrii, precor, ut quandoque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus dedit.
8 Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen, propter remedia quibus vitalia sua adversus noxios succos saepe obstruxerat, veneno confici posset, Gallum quemdam militem iam fracto muro discurrentem, invitavit, eique iugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mitridates habuit. Pompeius namque, occisi Mitridatis nuntio accepto, Syriam Coelen et Phoenicem bello aggressus, Itureos primum Arabasque perdomuit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit.
9 Hinc, ut praemisimus, ad Iudaeos properavit, Hierosolymam everti soloque coaequari imperavit. Et cum aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hircano sacerdotium restituit, Aristobolum captivum Romam duxit. Hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro concione narravit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.248 uldBPL24.118

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik