Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT II. Qualiter Crassus spoliaverit templum, et Parthico bello mox est exstinctus. De patre etiam matreque Herodis, et fratribus atque sorore. Et quod aliter Africanus historiographus quam Iosephus de eodem patre Herodis sentiret. De Lucullo, qui Mithridatem et Tigranem bello vicit. Et de Pompeio, eius successore, qui maxima ex parte Orientem ditioni subdidit Romanorum.
| 1 | Igitur his atque aliis ita gestis, interea Crassus, Gabinii successor, ducatum Syriae suscepit: qui profecturus ad Parthicum bellum, omne quod erat Hierosolymis in templo abstulit aurum, et praeterea duo millia talenta detrahi iussit de interiore templi, quae Pompeius intacta reliquerat. Nec longum laetatus: ubi transivit Euphratem, exercitum amisit maximum, et ipse a copiis Persarum exstinctus est. |
| 2 | Eo successu Parthi elatiores, transeundum in Syriam crediderunt. Quos strenue insidiis excepit Cassius, et commissae sibi provinciae finibus repulit, non sine gravi detrimento hostium, cum effuse venientes quod neminem sibi obsistere ausurum arbitrarentur, loca praeventus angustia occupavisset. Denique fusis fortium plurimis, bellum deseruere Parthi. |
| 3 | Cassius repulso hoste, securus provincia, in Iudaeam irruit, et Tharicheis deletis triginta millia Iudaeorum in servitutem vendidit: Phitalaum quoque, suspectum doli, quod partes Aristoboli fulciret, iugulari iussit. Neque expers consilii eius Antipater fuit, ut aemulum potentiae quam maxime excluderet. Igitur Antipater is cognovit uxorem: cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco ortam, atque ex ea suscepit liberos quatuor sexus virilis, et unam feminam. Virorum huiusmodi vocabula erant: Primus Phaselus, sequens Herodes vocati, tertius Iosephus, quartus Ferora, et Salome filia unica. |
| 4 | Qui cum Gabini favorem muneribus atque obsequiis maxime promeruisset, Cassii etiam familiaritatem adeptus est. Causa quippe tantorum filiorum vir egregius est factus, ad emendam muneribus atque amicitia societatem potentum. Prae caeteris vero regis sibi Arabum conciliaverat gratiam, quia de locis Arabiae uxoris acceptae praetendebat necessitudinem. |
| 5 | Haec de Iosephi excerpsimus dictis. Africanus vero, qui et ipse praecipuus in historiographis habetur: Aiunt, inquit, qui de eo diligentius explorarunt, Antipatrum quemdam patrem esse Herodis Ascalonitae, qui et ipse fuerit Herodis cuiusdam filius, templi Apollinis aeditui. Hic Antipater, ab Idumaeis latronibus captus admodum puer, permansit cum praedonibus, pro eo quod pater eius familiaris inopia filium redimere non valeret. |
| 6 | Verum puer latronum vita et moribus institutus, postmodum Hircano cuidam Iudaeorum pontifici familiaris efficitur. Ex quo nascitur Herodes hic qui Salvatoris temporibus fuit. Haec Africanus. |