Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 7, CAPUT PRIMUM. Cum Hircanus atque eius frater Aristobolus de regni potestate confligunt, Pompeium iudicem provocant: ex quo Romanis subduntur.
| 1 | Igitur Hircanus, qui pontifex Iudaeorum erat, etiam regni gubernacula matre ei contradicente (ut praemisimus) susceperat. Verumtamen frater eius Aristobolus viribus atque auctoritate praestabat. Habito autem inter eos circa Hiericunta de rerum summa conflictu, plerique, Hircano relicto, transeunt ad Aristobolum. |
| 2 | Hircanus autem cum reliquis fuga praevenit castellum Antonium, ibique salutis obsides nactus est. Erat itaque ibi in custodia (ut praemisimus) coniux Aristoboli cum filiis. Sed priusquam grave aliquid fieret, ea lege in concordiam redit, ut regnum quidem Aristobolus haberet, Hircanus vero excederet quasi regis frater aliisque contentus honoribus. |
| 3 | Hoc modo in fano reconciliati, cum in conspectu circumstantis populi benignissime alter alterum valere iussissent, domos permutant, et Aristobolus quidem recedit in regiam, Hircanus autem in Aristoboli domum. Metus vero et alios eius inimicos praeter spem dominantis occupat: et maxime Antipatrum, iam dudum invisum Aristobolo. Erat autem genere Idumaeus, et nobilitate ac divitiis aliarumque rerum copia gentis suae princeps. |
| 4 | Is ergo et Hircanum ut ad Aretem regem Arabiae confugeret, eiusque auxilio regnum repeteret hortabatur, et ipse Arete ut Hircanum susciperet atque in regnum deduceret suadebat, multa detrahens Aristoboli moribus, multisque Hircanum laudibus praedicans. Simulque admonebat quod eum diceret regno clarissimo praesidentem, iniquitate oppressis manum porrigere: Hircanum autem iniuriam pati, qui principatu iure successionis sibi debito caruisset. |
| 5 | Sic instructis et praeparatis ambobus, noctu cum Hircano ex civitate profugit, citatoque cursu in oppidum quod Petra dicitur salvus evadit, quod regni sedes esset Arabiae. Ibique postquam Hircanum manum regis Aretae tradidit, multis dictis multisque muneribus, ut auxilium ei praeberet, quo in regnum deduceretur, effecit. |
| 6 | Igitur rex collectum undique exercitum in Iudaeam direxit. Erant autem peditum equitumque millia quinquaginta. Quibus nequaquam restitit Aristobolus, sed primo impetu superatus, in Hierosolymam fugere cogitur. Atque omnino captus esset, nisi dux Romanorum Scaurus horum imminentem solvisset obsidionem. Namque is ex Armenia quidem in Syriam missus erat a Pompeio Magno, qui cum Tigrane bellum gerebat. |
| 7 | Sed ubi Damascum venit, quam retentam a Metello et Lollio consulibus et captam reperit, his inde submotis, cognito in Iudaea quid ageretur, illuc velut ad quaestum cucurrit. Denique ut ingressus est fines Iudaeorum, legati ad eum veniunt a fratre utroque ut sibi potius adiumento esset orantibus. Sed quadringentis talentis, quae Aristobolus miserat, iustitia posthabita est. |
| 8 | Tot etiam acceptis Scaurus ad Hircanum et Arabas legatos dirigit, Romanorum eis et Pompeii nomen intentans, nisi ab obsidione desisterent. Itaque et Aretha ex Iudaea in Philadelphiam recedit metu perculsus, et Scaurus Damascum redit. Hircanus vero et Antipater, Arabum privati auxilio, spem in adversarios contulerunt. Et cum Pompeius Syriam transgressus Damascum pervenisset, ad ipsum confugiunt multisque muneribus ei datis, illa tantum quibus apud Aretham usi fuerant, allegantes magnopere praedicabant ut Aristoboli violentiam odio dignam putaret, regnoque Hircanum restitueret, cui tam aetate quam moribus deberetur. |
| 9 | Itaque Aristobolus, auxilio Scauri fretus, Pompeio nec defuit. Sed dum ipsius gratiam minime adeptum se cognosceret, in Hierosolymam cum indignatione discessit, belloque iam congredi cum Pompeio cogitabat. Pompeius autem nec ei tempus apparatui dandum putavit, sed statim eum sequitur, multum quippe alacritati eius addiderat circa Hiericunta mors Mitridatis nuntiata. |
| 10 | Cumque illic pernoctasset, mane in Hierosolymam properabat. Itaque hoc eius impetu perterritus Aristobolus, supplex occurrit pecuniamque pollicitus, quodque semetipsum ei cum civitate permitteret, Pompeium mitigat saevientem, nec tamen quidquam eorum quae promisit, effectum est. Gabinium etiam, qui ad suscipiendam pecuniam missus fuerat, nec in oppidum quidem Aristoboli socii receperunt. |
| 11 | His commotus Pompeius Aristobolum in custodiam collocat. Ad civitatem vero profectus, dum lustrando eam circumiret ut exploraret qua ex parte facilior esset ascensus, seditio in civitate exorta est. Aristoboli quidem sociis bellum geri potius regemque liberare dignum esse affirmantibus; qui vero cum Hircano sentiebant, Pompeio portas aperiri. |
| 12 | Denique victa pars Aristoboli concessit in templum, et ponte qui civitati iungebatur abscisso, ut ad ultimum usque resisterent instruebatur. Cum autem alii Romanos in civitatem recepissent hisque domum regiam tradidissent, ad haec obtinenda Pompeius unum ex ducibus sibi obedientibus Pisonem cum militibus intromittit. |
| 13 | Isque, praesidiis in civitate dispesitis, quia nemini eorum qui in templum confugerant, pacem persuadere potuit, omnia quae circumerant expugnationi parabat: Hircano eiusque amicis ad consilia conferenda et ad efficienda quae iuberet alacriter animatis. Ipse vero templum obsidione cingit, turribus impositis admotisque machinis, moenia tentabat irrumpere, sed lapidibus repellebantur et vi repugnantium. |
| 14 | Mense namque obsidionis tertio, vix una turri deiecta, fanum irruptum est. Primus autem murum transcendere ausus est Syllae filius, Faustus Cornelius, et post eum centuriones duo, Furius et Fabius cum suis agminibus. Et circumsepto undique fano, alios confugientes vel etiam paulisper repugnantes interficiunt. Multos autem suos gentiles adversae partis studiosi trucidabant, plurimi semetipsos in rupes praecipitabant, nonnulli furibundi cunctis quae circa murum erant in desperatione succensis pariter conflagrabant. |
| 15 | Itaque Iudaeorum quidem duodecim millia occubuerunt, Romanorum vero perpauci, sed plures sauciati sunt. Nil autem gravius in illa clade Iudaeorum genti visum est, quam sanctum illud arcanum nulli cuiquam prius visum alienis esse detectum. Denique Pompeius una cum suis comitibus in templum ingressus, ubi neminem praeter pontificem adesse fas erat, quae intus erant candelabra cum lychnis, et mensas ex quibus libare atque adolere moris erat, et vascula ex auro cuncta perspexit, congestamque pigmentorum molem, ac sacrae pecuniae prope ad duo millia talentorum. Nec tamen vel haec vel aliud quidquam de saerosanctis opibus sive instrumentis attigit, sed postera die post excidium curare templum aedituos, ne quid sordium haberet, iussit, et solemnia sacra celebrare. |
| 16 | Ipse autem, Hircano pontifice declarato, quod se et in aliis rebus alacrem praebuisset, promptamque ad bellum agrestium multitudinem ab Aristobolo revocasset, per quae, sicut imperatorem bonum decuit, benevolentia potius quam timore plebem sibi conciliavit. Inter captivos autem comprehensus Aristoboli socer, idemque patruus, tenebatur. Et illos quidem, qui maxime belli causa fuissent, securi percussit: Faustum vero et qui una fortiter fecerant praeclaris praemiis donat, et Hierosolymis tributum indicit. |
| 17 | Pompeius vero a flumine Euphrate usque ad fines Aegyptios Scauro summa regionum negotia cum duabus commisit, Romamque ipse per Siciliam properavit, captivum ducens Aristobolum cum familia. Erant autem illi filiae duae totidemque filii, quorum unus, Alexander, ex itinere fugit: minor autem, Antigonus, cum sororibus Romam vectus est. Interea Alexander, congregata manu, Hircano gravius imminebat, Iudaeamque populabatur: Hircanum quidem mature debellare posse credebat, villasque opportunas muris, hoc est, Alexandrium, Hircanum et Macherunta, non longe ab Arabiae montibus, muniebat. Exercitum hinc inde colligere curavit, donec facta sunt ei decem millia peditum, et mille quingenti equites. |
| 18 | Igitur Gabinius qui in Syriam missus Scauro successerat, adversus Alexandrum cum valida manu militum atque multitudine processit Iudaeorum. Quo praelio victus Alexander, amissis sex millibus, quorum tria viva capta sunt, tria vero prostrata, ipse in Alexandrium confugit castellum. Quo obsidione cinctus, dum vehementius urgeri se ab hostibus cerneret, territus Alexander, omnibus desperatis, legatos ad Gabinium mittit, et ignosci delictis orans, et quae sibi parent castella Macherunta et Hircanium tradere non dubitans, quin etiam Alexandrium eiusdem potestati permisit. |
| 19 | Quae omnia quidem Gabinius, consilio matris Alexandri, funditus eruit. Post haec vero Gabinius, Hircano Hierosolymam deducto, ei fani curam commendavit, caeteris reipublicae partibus optimates praefecit, omnemque Iudaeorum gentem in conventus quinque divisit: unum Hierosolymis, alterum Doris, itemque tertium apud Amathunta, quartum Hierico, et quintum Seffori civitate Galilaeae disposuit. |
| 20 | Singulari autem unius dominatione Iudaei liberati, libenter ab optimatibus regebantur. |