Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XVI. De gladiatoribus qui, e ludo effugientes, multa et perniciosissima bella contra Romanos dominos suos excitaverunt.
| 1 | Lucullo itaque et Cassio consulibus, gladiatores septuaginta et quatuor Capuae a ludo Gnei Lentuli diffugerunt. Qui continuo, ducibus Crixo et Inomao Gallis, et Spartago Thrace, Vesuvium montem occupaverunt. Unde erumpendum adverterunt . Inde, per Consentiam, et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. |
| 2 | Nam Crixo decem millium multitudo, Spartago autem triplex tunc numerus fuisse fertur. Inomaus enim iam in superiore bello fuerat occisus. Itaque cum caedibus, incendiis, rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorium ex quadringentis captivis, scilicet, quod spectandi fuerant, spectaturi, ut pote lanistae, gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. |
| 3 | Deinde consules Gellus et Lentulus adversus eos cum exercitu missi sunt. Quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem praelio oppressit; Lentulus a Spartago superatus aufugit. Post etiam collatis frustra ambo consules copiis, accepta gravi clade, fugerunt. Dehinc G. Cassium proconsulem idem Spartagus oppressum bello interfecit. Itaque exterrita civitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidaverat, senatus Crassum cum legionibus consulem novo supplemento militum misit. |
| 4 | Is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex millia eorum interfecit, nongentos vero cepit. Inde priusquam ipsum Spartagum, ad caput Silari fluminis castrametantem, bello aggrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superavit, e quibus triginta tria millia hominum cum ipsis ducibus occidit. Novissime ipsum Spartagum disposita acie congressum, maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. Nam sexaginta eorum millia caesa, sex millia capta referuntur; tria millia Romanorum recepta sunt; caeteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per complures duces frequenti indagine contriti sunt. |