Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XV. De diversis fragoribus bellorum quibus Roma perterrita est, quorum unum fuit in Hispania, aliud in Macedonia, tertium in Pamphylia, quartum in Dalmatia.
| 1 | Interea apud Romanos haec gerebantur. Sonantibus undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Dalmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie, tanquam febribus Romana respublica, propulsare armis Occidentis Septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. Sertorius siquidem, vir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Syllam fugiens, ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas ferocissimasque gentes in arma excitavit. |
| 2 | Adversus hunc, ut breviter diffiniam, duo duces missi, Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtulegio, Sertorii duce, cum exercitu oppressus est. Manilius, proconsul Galliae, in Hispaniam cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtulegio pugnam conseruit. A quo castris copiisque nudatus, in oppidum Hilerdam pene solus refugit. |
| 3 | Metellus, multis praeliis fatigatus, per devia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Pompeii castris consociaretur. Pompeius, contracto apud Palantiam exercitu, Lauronem civitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere, victus aufugit. Sertorius, superato fugatoque Pompeio, Lauronem civitatem cruentissime depopulatus est: reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captivitate transduxit. |
| 4 | Pompeium autem, hoc est, illum Romanorum ducem, a se victum fuisse gloriatus est: quem magna praeditum fiducia, ad hoc bellum non pro consule, sed pro consulibus Roma misisset. Fuisse tunc Pompeio triginta millia peditum, mille equites, Galba scribit; Sertorium autem sexaginta millia peditum, octo millia equitum habuisse commemorat. |
| 5 | Postea vero Hirtulegius, cum Metello congressus, apud Italicam Beticae urbem, viginti millia militum perdidit, victusque in Lusitaniam cum paucis refugit. Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem millia militum eius interfecit; ex alio cornu, vincente Pompeio, tantumdem pene ipse perdidit. |
| 6 | Multa praeterea inter eos praelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompeii, idemque vir sororis eius, occisus est. Hirtulegii fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est. Postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati, iisdem, quibus et Viriatus, suorum dolis interfectus, finem bello fecit, Romanisque victoriam sine gloria dedit: quamvis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit, qui a Pompeio victus, cum universo exercitu suo interfectus est, civitates vero cunctas in Hispania ultro Pompeius ac sine mora per deditionem recepit ac evertit. |
| 7 | Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus, varias gentes, quae Rhodopeis montibus circumfusae sunt, ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur, subegit. Nam inter caetera dictu audituque horrida quae in captivos agebant, captis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus, cruentis capillatisque adhuc, ac per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis, avide ac sine horrore tanquam veris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordici erant. |
| 8 | Has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello attentavit, magnisque se malorum molibus obiecit: unde cum, animo aeger et curis circumseptus, morbo insuper correptus esset, interiit. Huius successor Scribonius attentatarum superiori bello gentium declinans vim, in Dardaniam arma convertit, eamque superavit. |
| 9 | Publius vero Servilius exconsul Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus, dum subdere studet, pene delevit. Lyciam et urbes eius obsessas oppressasque cepit. Praeterea Olympum montem pervagatus, Phasidem [Phaselim] evertit, Coricium diruit, Tauri quoque montis latera in Ciliciam vergentia perscrutatus, Isauros bello fractos in deditionem redegit. |
| 10 | Primus Romanorum per Taurum duxit exercitum, ac limitem itineris fecit. Triennio emenso quo bellum gestum est, Isaurici nomen assumpsit. Cosconius proconsul sortitus Illyricum, protrita subactaque Dalmatia, Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnavit et cepit. |