monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12 > 16 > 3 > 18 > 11 > 17 > 2 > 10 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt. <<<     >>> XV. De diversis fragoribus bellorum quibus Roma perterrita est, quorum unum fuit in Hispania, aliud in Macedonia, tertium in Pamphylia, quartum in Dalmatia.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XIV. Regnante Ptholomaeo, Dionysio, Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, Iudaeorum rexit populum; et ea quae ibi illis contigerunt diebus.

1 Ptholomaeus Dionysius, annis triginta; a reaedificatione vero templi anni erant quadringenti triginta. Regnum vero Iudaeorum Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, ut praemisimus, habebat. Quae cum duos filios ab Alexandro generatos haberet, natu quidem maximum Hircanum propter aetatem declaravit pontificem, et propter modestiam regem constituit; minorem autem Aristobolum privatum vivere maluit, quod ferventioris esset ingenii.
2 Ipsa vero Alexandra, qui sacras temerassent leges, ab initio detestabatur, religioni tamen divinae superstitiose deserviens. Qua de re iungunt se eidem mulieri Pharisaei, quoddam Iudaeorum collegium, qui praeter alios pietatem colere putarentur et peritius leges exponebant. Ob eam causam propius eos aspiciebat. Illi autem, paulatim feminae simplicitatem despicientes, omnes pro sua libidine submovendo ac deponendo, vinciendo ac solvendo quos vellent, ordines reipublicae confundebant prorsus, ut ipsi quidem regiis commodis fruerentur, expensas ac difficultates Alexandra perferret.
3 Sed eadem mire callebat res administrare maiores. Itaque augendis copiis semper intenta, duplicem conflavit exercitum. Neque pauca peregrinorum paravit auxilia, quibus non modo statum gentis suae roboravit, sed etiam metuendam se reddidit externae potentiae. Imperabat autem aliis, verum Pharisaeis ipsa ultro parebat. Denique Diogenem quemdam insignem virum, qui Alexandro fuisset amicissimus, interficiunt, eius consilia criminantes, ut octingenti, quos supra memoravi, regis iussu tollerentur in crucem. Nihilominus autem Alexandrae suadebant ut et alios, quibus auctoribus in illos fuisset Alexander excitatus, occideret.
4 Cumque his nimia superstitione nihil abnuendum putaret, quos sibi libuisset, ea specie trucidabant: donec optimatum quisque ad Aristobolum confugerent, quorum periculum agebatur, atque ille matri persuasit ut his propter dignitatem parceret, civitate autem pelleret, quos nocentes existimaret. Illi quidem, data sibi copia, per agros dispersi sunt.
5 Inter haec, Alexandra morbo laborante, minor eius filius Aristobolus cum servis suis, quos multos habebat, omnesque pro aetatis fervore fidissimos, universa castella obtinuit, et pecunia quam ibi reperit conductis auxiliis, regem se declaravit. Ob haec miserata querelis Hircani mater, coniugem Aristoboli cum filiis includit apud castellum quod a septentrione fano adiacens, Baris antea vocabatur, ut diximus, postea vero Antonium cognominatum est, imperante Antonio, quemadmodum de Augusti et Agrippae nomine Sebaste et Agrippas et aliae civitates appellatae sunt.
6 Ante tamen Alexandra moritur quam in Aristobolum Hircani fratrem illius contumelias vindicaret, quem deiici regno curaverat, quod ipsa novem per annos administravit, et haeres quidem omnium fit Hircanus, cui regnum etiam viva commiserat.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.234 uldBPL24.112

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik