monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt. <<<     >>> XIV. Regnante Ptholomaeo, Dionysio, Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, Iudaeorum rexit populum; et ea quae ibi illis contigerunt diebus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt.

1 Igitur nondum finito sociali bello, Romae primum bellum civile motum est. Eodemque anno Mitridaticum bellum, et si minus infame, non tamen minus grave coeptum est. Itaque Marius septimum consulatum, et bellum suscipere Mitridaticum affectavit. Dum Syllae consuli contra Mitridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania haec res innotuisset, confestim ira indignationeque permotus, Romam reversus est.
2 Siquidem ante Urbem Marii legatum, quasi primam victimam civilis belli, occidit, mox Urbem irrupit. Marius vero cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, ordinem equestrem perarmare, adversus Syllam frustra tentasset, tandem in Capitolium concessit. [Verba, sed partibus Syllanis hic graviter contritis, hoc loco textui, nescimus unde, intrusa, non agnoscit textus Orosii quem sequitur Freculphus. EDIT.]Sed partibus Syllanis ibi graviter contritis, ab eo diffugit magna suorum caede, ibique tunc Sulpicius Marii collega occisus est. Marius quoque fugiens, cum persequentum instantia circumseptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit, e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus contrususque in carcerem, percussorem ad se missum solo vultu exterruit.
3 Deinde lapsus e vinculis in Africam transfugit; solutoque ex Utica filio, ubi is in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cinnae consuli societate scelerum coniunctus est. Igitur ad profligendam universam rempublicam exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum G. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit: ille scilicet Sertorius, iam hic civilis belli incentor et particeps, qui etiam, hoc finito, aliud post Hispaniae bellum excitavit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit.
4 Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro Gneius Pompeius, qui a senatu cum exercitu accersitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario, vel Cinna, ad Octavium, alterum consulem, sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit.
5 Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Igitur Marius coloniam Ostiensem ingressus, omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius, fulmine afflatus, interiit. Exercitus vero eius, pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de parte Octavii consulis desiderata sunt Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit.
6 Post Cinna consul cum legionibus, et Marius cum fugitivis ingressi Urbem, nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares viros interfecit. Sed, quota haec portio ostentatae miseriae est, uno verbo diffinisse caedem bonorum, cuius fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas, tanta quoque diversitas? De quibus etiam auditis posteri perhorrescant.
7 Igitur Marius cum interfectorum civium capita conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad spectaculum congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertio consule pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Cinna bonorum neces malorum caede supplevit. Nam cum introducta per Marium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis exstincta est.
8 Caesa sunt illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum: idemque Cinna, quarto consul, ab exercitu suo interfectus est. Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga evaserant, transvecti in Graeciam, coegere precibus Syllam, ut periclitanti, imo iam plane perditae, patriae opem ferret. Igitur Sylla mox ut Campanium littus attigit, Norvanum consulem praelio oppressit, sex millia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex millia eorumdem ab iisdem capta sunt: centum et viginti quatuor de Syllana parte ceciderunt.
9 Fabius vero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae servorum manu affectans, apud Uticam, congestis sarmentis, cum omni familia vivus incensus est. Damasippus praetor, incentore Mario consule, Q. Scevolam, G. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium, in curiam quasi ad consultandum vocatos, crudelissime occidit. Corpora interfectorum carnificis unco tracta, atque in Tyberim missa sunt.
10 Eodem tempore Syllae duces plura praelia adversus Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carinatas copias cecidit, et castra pervasit; et G. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Syllae etiam et Marii adolescentis maximum tunc praelium apud Sacriportum fuit. In quo de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus parte privavit.
11 Metellus Norbani agmen oppressit, ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus cum a Quinto obsideretur, erupit, et repentina pugna obsessorem delevit exercitus. Nam plus quam decem millia ibi tunc caesa referuntur. Sylla deinde cum Campanio [Al., Lamponio] Samnitum duce, et Carinatis reliquis copiis, ante ipsam Urbem portamque Collatinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit; octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dediderunt; reliquam multitudinem in fugam versam insatiabilis victorum civium ira consumit.
12 Sylla mox [atque] Urbem victor intravit, tria millia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam, inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis, occisi sunt: quos fuisse plus quam novem millia ferunt. Ita libere per Urbem caedes, percussoribus partim vagantibus, ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur.
13 Igitur cunctis iam quod singuli timebant, aperte frementibus, Q. Catulus palam Syllae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Postquam vero in Urbe viri consulares, praetores, senatores, passim sine consideratione deleti sunt, quos in tabulis cruentissime descripserant, inde Sylla Praeneste profectus est, omnes Marianae militiae principes, hoc est, legatos, quaestores, praefectos et tribunos, iussit occidi.
14 Pompeius Carbonem, Marianum ducem, in Aegyptum fugere conantem, comprehendit et occidit. Idem Pompeius in Africam transgressus, eruptione circa Uticam facta, octodecim millia hominum interfecit. Eo bello Domitius, dux Marianus, dum inter priores pugnat, occisus est. [Idemque Pompeius] Hirtam Numidiae regem persecutus, fugientemque omnibus copiis nudatum interfecit.
15 Sylla demum dictator creatus est, ut damnationis et crudelitatis libido honesti nominis reverentia et armaretur et velaretur. Novissime Sylla potestate privatus est. Hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum, et civile Syllanum. Haec per annos decem tracta, plusquam centum quinquaginta millia Romanorum consumpserunt, tantumque lectissimorum virorum vernaculorumque militum Roma hoc civili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se iam adversus Alexandrum Magnum circumspiceret, indiscretis aetatibus census invenit.
16 Praeterea viros consulares triginta et quatuor, praetorianos triginta sex, sexaginta fere senatores, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt. Igitur, Sylla mortuo, Lepidus, Marianae partis assertor, adversus Catulum, Syllanum ducem, surgens, redivivos bellorum civilium cineres suscitavit. Bistucatiae [Bis tunc acie] certatum est. Plurimi Romanorum, iam ipsa paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt.
17 Albanorum civitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione servata est. Ibi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Regium interfectus est. Ita hoc bellum civile, non magis dementia [Al., clementia] Catuli, quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate, qua exarsit evanuit.
18 Quibus etiam diebus Terentius Varro in provincia Narbonensi nascitur, qui postea trigesimum quintum annum agens, Graecas litteras summo studio didicit. Cicero namque Athenas succedit Rustico, defenso contra Chrysogonum. Deinde [Locus corruptus, ex Chronico Eusebii apud S. Hieron. sic restituendus: Roscio contra Chrysogonum defenso, Cicero Athenas secedit, et inde, etc. EDIT.]post triennium Romam regreditur: qui vigesimo sexto aetatis suae anno etiam Quintium defendit.
19 Quo in tempore Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam primus docuit. De quo Cicero sic refert: Memoria teneo, nobis pueris, primum Latine edocere coepisse Plotium quemdam. Tunc Lucius Pomponius Bononiensis, Catillanorum [Attellanarum] scriptor, clarus habebatur. Lucretius etiam poeta nascitur: qui, amatorio poculo hausto, in furorem versus, aliquos libros per intervalla insaniae scripsit, quos postea Cicero emendavit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.230 uldBPL24.110

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt. <<<     >>> XIV. Regnante Ptholomaeo, Dionysio, Alexandra Salina, Alexandri regis uxor, Iudaeorum rexit populum; et ea quae ibi illis contigerunt diebus.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik