monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Iudaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit. <<<     >>> XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt.

1 Quibus etiam diebus Romanos multip ces perturbaverunt calamitates, quamvis iam domini multarum vocitarentur gentium, quas succinctae brevitatis gratia transcurrere statui. Sed si qui eas plenius scire voluerit, quintum librum Orosii legat. Igitur Saturninus, tribunus plebis, excitati tumultus in Urbe auctor exstitit, qui cum Mario consule sexto et Glaucia praetore conspiravit.
2 Primum Metellum Numidicum, virum acerrimum, innocentem, per scelus iudicum qui eiusdem factionis erant, in exsilium totius Urbis dolore miserunt. Idem Saturninus Memmium, virum acrem et integrum, fieri consulem timens, occidit, ac deinde contentionem agens in domo sua, ab aliis imperator, ab aliis vero rex est appellatus. Quam temeritatem indignantes Romani, auctore Mario consule, Saturninum et eius factionis auctores interfecerunt. Quorum bona omnium publicanda decreverunt. Itaque, interfectis tantae coniurationis seditiosis, quies populo fuit.
3 Inde Rutilius, vir integerrimus, periurio iudicum condemnatus est. Qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis intentus consenuit. Igitur Iulio Caesare et Marco Philippo consulibus, intestinis causis, sociale bellum totam commovit Italiam. Siquidem Livius Drusus, tribunus plebis, Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placitum explere non posset, in arma excitavit. Quibus malis Anexius [Drusus, tantis malis anxius] domi suae, incerto quidem auctore, interfectus est.
4 Igitur Picentes, Vestini, Marsini, Peligni, Marrucini, Samnites, Lucani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, Gaium Servilium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt. Statimque clausa civitate, omnes cives Romanos indicta caede iugularunt. Continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia.
5 Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque, cum balatu, hinnitu mugituque miserabili, ad silvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrymosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Tunc etiam sub ortu solis globus igneus a regione septentrionis cum maximo coeli fragore emicuit.
6 Apud Arentinos, cum panes per convivia frangerentur, cruor mediis panibus fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo hiatu terrae flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei, coelo ad terram devolvi, maioremque factum, rursus a terra in sublime ad orientem ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse.
7 Igitur Gneius Pompeius praetor cum Picentibus iussu senatus bellum gessit, et victus est; postquam sibi Samnites Papium Mutilium imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant, Iulius Caesar, Samnitum pugna victus, caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium propinquum suum legatum sibi legit, quem assidue submoventem moram bello utilem fore, et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id agere ratus, contempsit, seseque in insidias Marsorum et universum agmen exercitus sui incautus iniecit, ubi et ipse consul occisus et multi nobiles interfecti: et octo millia Romanorum militum caesa sunt.
8 Arma et corpora interfectorum in conspectu Marii legati Tolenus fluvius pertulit, atque in testimonium cladis evexit. Marius, raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, et octo millia ipse Marsorum interfecit. Cepio autem, a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est.
9 Lucius vero Iulius Caesar, post quam apud Eserniam victus aufugerat, contractis undique copiis adversus Samnites et Lucanos dimicans, multa hostium millia interfecit. Cumque ab, exercitu imperator appellatus esset, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus sagam, hoc est vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit.
10 Marius deinde sex millia Marsorum cecidit, septem millia armis exuit. Sylla cum viginti quatuor cohortibus Eserinam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque servavit. Gneius Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo de victoria Caesaris primum respirante [respirans] sumpsisset. Porcius Cato praetor, et rursus [Al., Porcius Cato praetor Etruscos, etc.] Plotius legatus, Umbros plurimo sanguine impenso et difficillimo labore vicerunt. Gneio Pompeio, L. Porcio Catone consulibus, Pompeius diu obsedit Asculum civitatem: nec tamen expugnasset, nisi populum in campum prorumpentem gravissima oppressione vicisset.
11 Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco imperatore suo caesa sunt. Eadem die Picentes congressi et victi sunt. Quo etiam tempore Sylla Samnites bello superavit et vicit: quo praelio octodecim millia Samnitum caesa sunt. Ergo Marrucini et Vestini a Sulpicio legato Pompeii persecuti atque vastati sunt.
12 Ab eodem etiam Sulpicio imperatores Italici horribili praelio oppressi sunt et occisi. Pompeius, Asculum ingressus, praefectos, centuriones cunctosque principes eorum virgis cecidit securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit, reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes abire praecepit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.228 uldBPL24.109

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Iudaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit. <<<     >>> XIII. De civilibus bellis quae inter Syllam et Marianos gesta sunt, et usque ad decimum annum protracta: quibus lectissimorum centum quinquaginta millia caesa sunt.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik