monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum CCCCXL milia interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant. <<<     >>> XII. De bellis socialibus quae Romani perpessi quando tota Italia ab eis defecit, et de portentis diris atque mirabilibus quae haec mala praecesserunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Iudaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit.

1 Ptholomaeus, qui et Alexander, pulso regno Fiscone Ptholomaeo, per matrem Cleopatram et in Cyprum secedente, regnavit annis decem. Iterumque Ptholomaeus, qui a matre fuerat eiectus, regressus de fuga, regnum obtinuit, et regnavit annis octo, quoniam Alexandrum, qui ante eum fuerat, ob interfectionem natos cives pepulerant.
2 A reaedificatione vero templi anni sunt quadringenti duodecim. Iudaeorum vero pontificatum et regnum, ut praemisimus, post mortem Ioannis, Aristobolus susceperat. Quo etiam mortuo, ut supra meminimus, Ianneus, qui et Alexander, eius frater, regnum pariter et sacerdotium Iudaeorum obtinuit, et in cives suos crudelissime regnavit.
3 Dum enim vinculis quibus iussu fratris alligatus fuerat, est solutus, quoniam aetate maior erat caeteris fratribus suis, et molestia praestare videbatur, rex pariter Iudaeorum et pontifex est declaratus. Sed ille, potestate adepta, fratrem quidem alterum regnum appetentem occidit; alterum autem vita contentum, ablatis rebus, substantiis nudatum, secum habuit.
4 Praelium etiam cum Ptholomaeo committit, multos quidem hostium peremit, sed victoria in Ptholomaei parte propensior fuit. Cum Theodoro autem filio Zenonis saepius dimicavit; et superior factus, de possessionibus illius castella et loca munita suo regno adiunxit, quamvis a Theodoro eius exercitus usque ad decem millia caesus referatur. Is namque cum Gazam et Rafiam atque Antidonem perdomuisset, seditiones Iudaeorum perpessus, quodam die festo concitatur in eum populus.
5 Namque plerumque epulae seditiones accendunt, nec videbatur insidias posse comprimere, nisi peregrinos haberet auxilio. Igitur crebris cum propria gente praeliis gestis superior factus, non minus quinquaginta millibus Iudaeorum per sex annos interfecit. Nec tamen victoriis laetabatur, quoniam regni sui vires consumpserat, unde cum Iudaeis conabatur reconciliari.
6 Illi autem inconstantiam eius morumque varietatem in tantum oderant, ut percunctanti causam quonam pacto eos sedare posset, dicerent: Si moreretur. Nam vix etiam mortuo daturos veniam, cur multa scelerate fecisset. Pugnavit etiam cum Demetrio, quem Iudaei evocaverunt sibi in auxilium. A quo victus recessit in montes. Immutata quippe fortuna, sui, qui eum prius deseruerant, misericordia moti, relinquentes Demetrium, ad Alexandrum usque ad sex millia se contulerunt.
7 Quorum virtute auctus, se bello reparavit. Demetrius huius inclinationis destitutione fractus, mox inde egressus est, non tamen reliqua multitudo ob abscessum auxiliorum simultates deposuit: sed cum Alexandro tandiu bello assiduo decertavit, donec, plerisque interfectis, victor Alexander caeteros captos Hierosolymam adduxit. Verum immoderata fecit iracundia, ut crudelitas eius ad impietatem usque procederet: octingentos enim eorum in media civitate cruci affixos, mulieres eorum atque filios in conspectu ipsorum necavit, atque hoc, potans et cum suis concubinis recubans, prospectabat. Tantus autem populum terror invasit, ut etiam diversae partis studiosi proxima nocte septem millia extra totam Iudaeam profugerint.
8 Quorum exsilio mors Alexandri finis fuit. Cum eiusmodi factis tandem aegre otium regni quaesisset, ab armis requievit. Ergo qui latius eius actus scire voluerit, tertium decimum Iosephi librum antiquitatis Historiae legere curabit. Belli autem requiem secutum est morbi principium. Qui trigesimo septimo regni anno moritur. Coniugi suae Alexandrae regni reliquit gubernacula, Iudaeos ei vel maxime audientes fore non dubitans, quod longe ab eius crudelitate discrepans, et iniquitati resistens, benevolentiam sibi populi comparasset, neque spes eum fefellit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.226 uldBPL24.108

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik