monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 8 > 7 > 4 > 9 > 15 > 5 > LIBER SECVNDVS > 8 > 4 > 7 > 3 > 5 > 20 > 15 > 4 > 7 > 5 > 11 > 3 > 17 > 2 > LIBER DECIMVS QVARTVS > 13 > 12 > 16 > 3 > 18 > 11 > 17 > 2 > 10
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, IX. De Iugurtha Numidarum rege, et de consulibus qui contra eum pugnaverunt atque vicerunt. <<<     >>> XI. De diversis praeliis atque seditionibus, seu de parricidiis, quae Alexander secundus rex et sacerdos Iudaeorum cum externis nationibus seu propria gente gessit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum CCCCXL milia interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant.

1 Hinc Mallius consul et Cipio proconsul adversum Cimbros et Teutonas, et Tigurinos et Ambronas, Gallorum et Germanorum gentes (quae tunc ut imperium Romanum exstinguerent conspiraverant) missi, provincias sibi Rhodano fluvio medio diviserunt Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione decertant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis victi sunt.
2 Siquidem in ea pugna Marcus Aemilius consularis caesi, LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta, Athias scribit. Ita ex omni pene exercitu decem tantummodo homines qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent superfuisse referuntur. Hostes castris XXII praeda potiti, nova quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessumdederunt.
3 Vestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen proiectum, loricae virorum conscissae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis collo inditis, ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae victor nihilque victus agnosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur, Italiamque delerent.
4 Igitur Marius quarto consul contra Gallos dirigitur, qui cum Tigurinis et Allobrogibus duobus praeliis dimicans non sine magno suorum discrimine vicit. Ex quibus CC milia armatorum bello interfecta sunt, octoginta millia capta: vix tria millia effugisse referuntur. Mulieres itaque eorum parvulis suis ad saxa collisis, cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt.
5 Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium nives emensi, in Italiae plana pervaserunt. Ibique cum poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius quinto consul et Catullus adversum eos missi sunt. Qui Hannibalis ingenium secuti, in nebula deposuerunt pugnam et in sole disposuerunt. Sol namque cum vento ortus ex adverso emicuit, visus inimicorum pulvis opplevit, et splendor hebetavit.
6 Ita factum est ut tanta ac terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. Centum quadraginta millia eorum tunc in bello caesa, sexaginta millia capta referuntur. Mulieres autem eorum per multa miserabilia mortis genera sese cum parvulis suis neci dederunt. Ita in his duobus praeliis trecenta quadraginta millia perempta, sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque parvulos femineo furore, virtute autem virili, dilaniaverunt.
7 Quibus etiam diebus Publicius Malleolus Romanis incognitum ante facinus perpetravit. Siquidem matrem suam interfecit, servis adnitentibus. Quam ob causam damnatus parricidii, insutusque in culeum, et in mare proiectus est. Eo quidem tempore in Syria et Asia Antiochus, qui et Orfus, regnabat; cui successit Antiochus Crippus, qui ab Antiocho Cytino regno pulsus, ac rursus Crippus Antiochus, superato Cytino, regnum recepit.
8 Ita ex successione adversum se dimicantes, regnabant Syriae et Asiae. Quibus diebus Marcus Terentius Varro philosophus, et Cicero nascuntur. Marcus Furius poeta, cognomento Babylus, nascitur Cremonae.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.225 uldBPL24.107

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik