monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 7 > 30 > 6 > 9
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, VIII. De reaedificatione Carthaginis, et de seditione servorum orta Romae spe libertatis, qualiter etiam Galli Allobrogenses et Galli Alvernorum a Romanis victi atque deleti sunt. Tuncque incendium Aethnae Catinenses affixit. <<<     >>> X. De consulibus Romanorum, qui contra Gallos infeliciter dimicantes victi atque interempti sunt. Contra quos Gallos, ob vindictam consulum et fines tuendos, Marius consul quarto et quinto creatus dirigitur. Gallorum CCCCXL milia interfecit, praeter mulieres, et parvulos, qui sese necaverunt, in Asia vero et Syria qui etiam tunc regnabant.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT IX. De Iugurtha Numidarum rege, et de consulibus qui contra eum pugnaverunt atque vicerunt.

1 Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptivus, haeresque inter naturales eius filios factus, primum haeredes suos, id est, Hiemsalem occidit, Atherbalem bello victum Aphrica expulit. Calpurnium deinde consulem adversus se missum pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit.
2 Praeterea cum Romam ipse venisset, omnibus pecunia corruptis aut attentatis, seditiones, dissensionesque permiscuit. Qua cum egrederetur, infami satis notavit elogio, dicens: O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! Qui anno sequenti Aulum Posthumium Posthumii consulis fratrem, quem is XL milia armatorum exercitui praefecerat, interemit, ac pene totam Africam a Romanis deficientem suo iunxit regno.
3 Deinde Metelli disciplina coercitus, duobusque praeliis victus, III milia perfugarum reddidit, trecentosque obsides dedit. Conditionem pacis non custodiens, iterum Mariani consulis (qui non illo minori astutia praeditus erat) devictus, dum de propriis diffideret viribus, Boccum Maurorum regem ad sua conduxit auxilia. Cuius copiis auctus, Marianum saepius afflixit exercitum. Postremo apud Circam [Cirtam] urbem antiquam, adversus Romanos, cum CCCC militibus [F., millibus] equitum instructus occurrit.
4 Quos tribus diebus pariter bellando ita contrivit, ut omnibus desperatis Romani telis plurimi occisi undique pressi siti ac ingenti fervore solis, pulvereque defecti, nullam deinceps sibi sperarent salutem, dum omnia paterentur intolerabilia. Equites vero Numidarum atque Maurorum, velut sine labore pene captos atque circumseptos trucidabant Romanos.
5 Subito suffragium est Romanis coelo missum. Nimbus enim vehemens ruit, ac tempestas valida orta est, quae Romanos refrigerans convalescere fecit, Mauros vero atque Numidas inermes pene reddidit, dum hastilia eorum, quae sine amento erant, lubrica, scuta vero, quae ex coriis elephantorum, velut spongia aquam ebibentia inhabilia facta sunt, qua fortuna Marius superior factus vicit.
6 Bocchus atque Iugurtha fugientes, XC milia suorum amiserunt. Ergo Bocchus cum Romanis pugnare diffidens, pacem petiit, Iugurtham dolo captum, conditione pacis catenatum, ad Marium misit, quem ante currum suum triumphator abegit, et in carcere positum strangulari iussit. Praeterea Iugurthini temporibus belli, Cassius consul in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus, rursusque ab iisdem insidiis circumventus, occisus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.224 uldBPL24.107

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik