Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT VIII. De reaedificatione Carthaginis, et de seditione servorum orta Romae spe libertatis, qualiter etiam Galli Allobrogenses et Galli Alvernorum a Romanis victi atque deleti sunt. Tuncque incendium Aethnae Catinenses affixit.
| 1 | Quibus etiam temporibus, iubente senatu, Carthago iterum reaedificatur, anno vigesimo secundo postquam fuerat eversa, deductis illuc Romanorum civibus cum familiis repleta ac restituta est. Romae etiam seditio orta est, quam Gracchus et Flaccus excitaverunt tribuni, servis libertatem agrosque publicos dividere promittentes. Quo tumultu amplius tria millia necata sunt in Urbe, cum auctoribus seditionum. Quibus diebus Metellus bellando pervagatus Baleares insulas edomuit. |
| 2 | Tunc etiam Domitius proconsul Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent. Allobrogum ibi XX milia caesa referuntur, III milia capta sunt. Eo tempore Aethna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus, Catinam urbem finesque eius oppressit, ita ut tecta aedium cladis cineribus perusta et pergravata corruerent. |
| 3 | Cuius levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit. Interea Fabius consul Bituito regi Alvernorum Galliae civitatis, bellum maximo instructu comparanti, adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret. |
| 4 | Qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parvum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum superstratis confixus tabulis struxit. Conserta pugna et diu graviter agitata, victi Galli, conversique in fugam, dum quisque sibi timet, coacervatis inconsulte agminibus, praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. |
| 5 | CLXXX milia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus CL milia vel caesa vel mersa sunt. Victus Martius consul, Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello aggressus est. Qui cum se Romanis copiis circumseptos viderent, belloque impares fore intelligerent, occisis coniugibus ac liberis, in flammas se proiecerunt. Qui vero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo, sese consumpserunt. |
| 6 | Nullusque omnino vel parvulus superfuit, qui servitutis conditionem vitae amore tolerarit. His ita se habentibus senatus Iugurthae regi Numidarum bellum indixit. |