Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT VII. De Ioanne filio Simonis, qui Hircanus est nuncupatus: qualiter plures civitates Syriae atque Samaritanorum, Idumaeorumque ceperit bellis, etiam prospere gestis, summa cum pace felicitateque consenuit. Quomodo etiam filius eius Aristobolus, qui primus post reversionem Iudaici populi de Babylonia nomen regium usurpavit, matrem, fratremque Antigonum occiderit, et ipse, vix anno expleto, in regno detestabiliter mortuus est.
| 1 | Ptholomaeus Phison, qui et Soter, annis XVII. A reaedificatione vero templi, annis DLXVII. Ioannes vero filius Simonis Iudaeorum dux et pontifex erat. Qui adversum Hircanos bellum gerens, Hircanus est nuncupatus. Is namque ut paterno potitus est honore, et Deo sacrificia reddidit, velociter Ptholomaeum petit, qui matrem fratresque vinctos secum retinebat, et patrem eius Simonem neci dolo in convivio tradiderat. Dumque aggressus esset castellum, in aliis quidem rebus superior erat, iusto autem dolori cedebat. Ptholomaeus etiam quoties premeretur, matrem eius fratresque in murum productos, palam ut possent conspici, verberavit, eosque se praecipitaturum, nisi quam primum recederent, minitabatur. |
| 2 | Unde Hircanum quidem plus timor ac misericordia quam iracundia commovebat. Mater vero eius nihil plagis aut intenta nece perterrita, manus praetendens filium precabatur ne vel suis fractus iniuriis parceret impio. Si quidem ipsa mortem sibi a Ptholomaeo propositam immortalitate duceret meliorem, dummodo ille poenas eorum quae in domo sua contra fas admisisset expenderet. |
| 3 | Ioannes autem nunc obstinaciam matris cogitans ac preces eius audiens, ad irruendum impellebatur. Modo verberari eam lacerarique conspiciens, effeminabatur, totusque dolore plenus erat. Ob haec autem diu tracta obsidione, feriatus annus advenit. Quem septimo quoque orbe apud Iudaeos cessare moris erat, exemplo septimorum dierum, et ob hoc Ptholomaeus obsidionis requiem nactus, fratribus Ioannis una cum matribus occisis, ad Zenonem confugit, qui Cotyla cognominatus est, Philadelphiae tyrannum. |
| 4 | Antiochus autem ob ea quae per Simonem passus fuerat, iratus, in Iudaeam ducit exercitum. Ibique assidens Hierosolymis Hircanum obsidebat. Ille autem patefacto sepulcro David, qui regum ditissimus fuerat, ablatisque inde pecuniae plusquam tribus millibus talentorum, Antiocho persuasit, trecentis ei talentis datis, ab obsidione discedere. |
| 5 | Atque ut facti invidiam levaret, fertur hac pecunia Hircanus instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum. Rursumque tamen quando Antiochus contra Medos bello suscepto, tempus ei vindictae praebuit, confestim adversus civitates Syriae perrexit, vacuas propugnatoribus esse ratus, quod erat verum. |
| 6 | Medabam quidem et Samagam cum proximis, necnon et Sicimam et Angarizam ipse capit, et insuper hic Cuthaeorum genus, adiacentia phano loca incolentium, exemplo eius quod est Hierosolymis aedificato, capit. Idumeae quoque non paucas alias civitates, et praeterea Adoreon et Maresan. In Samariam vero usque progressus, ibi nunc est Sebaste civitas ab Herode rege condita, ex omni eam parte conclusit, filiosque suos Aristobolum et Antigonum obsidioni praefecit. |
| 7 | Quibus nihil remittentibus, ad hoc famis penuria qui erant intra civitatem venerunt, ut etiam suam carnem cogerentur attingere. Igitur Antiochum adiutorem sibi advocant, Spondium cognominatum. Qui cum prompta eius voluntate paruisset, ab Aristobolo et Antigono superatur, et ille quidem ad Scythopolim usque, persequentibus eum memoratis fratribus, effugit. |
| 8 | Hi vero in Samariam reversi, et multitudinem iterum intra murum compellunt, et expugnata civitate, ipsam diruunt, et habitatores eius captos abducunt. Prospere autem gestis ita cedentibus, alacritatem refrigescere non sinebant, sed cum exercitu Scythopolim usque progressi et ipsam pervaserunt, et agros intra Carmelum omnes inter se partiti sunt. |
| 9 | Secundarum autem rerum Ioannis et filiorum eius invidia seditionem gentilium concitavit. Multique adversus eos collecti sunt, nec quiescebant, donec aperto bello devicti sunt. Reliquum vero tempus Ioannis cum fortunatissima viveret, optime rebus per annos XXXII administratis, et quinque relictis filiis moritur, ut plane beatissimus, et qui nullam dedisset occasionem, cur eius causa de fortuna quispiam quereretur. |
| 10 | Denique tria maxime praecipua solus habebat, quia princeps et pontifex praeterea et propheta, cum quo Deus ita colloquebatur, ut futurorum nihil penitus ignoraret. Quin etiam de duobus maioribus filiis suis, quod rerum Domini permansuri non essent, ante vidit et praedixit. Quorum vitae qui fuerit exitus, narrare non indignum videtur, quantumcunque a paterna felicitate diverterint. |
| 11 | Patre namque mortuo, natu maior Aristobolus, translato in regnum principatu, diadema sibi primus imposuit, CCCCLXXV annis ac mensibus III postquam populus in eam terram advenit, servitio quod apud Babylonas sustinuit liberatus. Fratrem vero a se secundum Antigonum (namque illum diligere videbatur) in honore pari producebat. Alios autem vinctos custodiae tradidit, matremque itidem colligavit, ausam aliquid de potestate contendere, namque hanc rerum dominam Ioannes reliquerat, eoque crudelitatis processit modo, ut victam fame necaret. |
| 12 | Horum autem facinorum poenas Antigoni fratris morte persolvit, quem plurimum amabat, quemque habebat regni participem. Nam et hunc interemit, adductus criminationibus per malevolos regni compositis. Aristobolus vero post necem matris atque Antigoni fratris dignissimo ac crudelissimo viscerum dolore tortus, detestabiliter moritur, cum non plus anno regnasset. |
| 13 | Uxor vero eius, fratrum vinculis dissolutis, regem constituit Alexandrum, qui aetate maior erat, et modestia praestare videbatur. |