monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 30 > 7 > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, V. Quibus diebus per Scipionem Aphricanum Numantia deleta est, et Attalus rex Asiae per testamentum sibi succedere populum Romanum fecit, quam eiusdem frater invasit, ad cladem populi Romani, suamque internecionem. <<<     >>> VII. De Ioanne filio Simonis, qui Hircanus est nuncupatus: qualiter plures civitates Syriae atque Samaritanorum, Idumaeorumque ceperit bellis, etiam prospere gestis, summa cum pace felicitateque consenuit. Quomodo etiam filius eius Aristobolus, qui primus post reversionem Iudaici populi de Babylonia nomen regium usurpavit, matrem, fratremque Antigonum occiderit, et ipse, vix anno expleto, in regno detestabiliter mortuus est.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 1, 6, CAPUT VI. Quo in tempore conspiratio servorum longe lateque efferbuit, et mox a dominis seu Romanorum consulibus poenis adacti, deleti sunt. Quo in tempore Aethna ultra modum insolitos evomuit ignes, et in Africa locustarum magnitudo mari immersa ad littusque revoluta, nimiam corrupto aere pestilentiam mortalibus incussit.

1 Igitur conspiratio servorum in Sicilia longe lateque non modicam excitavit tempestatem. In Sicilia quidem, dum quadam insolentia dominium obtinerent, male adeptum, servi, Piso consul eorum patibulis affixit. Cui succedens Rutilius, ultra XX milia ex rebellantibus servis trucidavit. Qui tamen prius obsidione cincti, tanta necessitate compulsi sunt, ut cadavera suorum devorarent sociorum.
2 Nam et Minternis CCCCL servi in crucem acti, et Sinuessa ad servorum a Q. Metello oppressa sunt. In metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis a Periclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, ab oppidanis provenientibus pressi sunt. Iisdem temporibus Cicero nascitur, matre Elvia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere.
3 Turpilius comicus senex moritur, quibus etiam diebus Aethna vasto concussa tremore exundavit igneis globis. Rursusque alio die Lippara insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut vastas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces supernatantesque excoxerit, homines quoque nisi qui longius potuerunt diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis introrsum vitalibus suffocaverit.
4 Locustarum etiam in Africa tanta vis efferbuit, ut non solum virentia quaeque consumerent, verum etiam amaros cortices atque arida ligna proroderent. Sed repentino arreptae vento, atque in globos coctae, portataeque diu per aera, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immersos acervos longe undis urgentibus fluctus per extenta late littora propulissent, iterum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalavit.
5 Unde omnium pariter animantium tanta pestilentia consecuta est, et avium, pecudum ac bestiarum, corruptione aeris dissoluta est, ut putrefacta passim cadavera vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco. Siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, DCCC milia hominum mortua sunt, circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginensi atque Uticensi littori adiacet, plusquam CC milia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt. Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis iunioribus plusquam mortuos elatos fuisse narretur.
6 Iisdem temporibus Antiochus non contentus Babylonia atque Ecbatana, totoque Mediae imperio, adversus Pharatem Parthorum regem congressus et victus est. Qui cum in exercitu suo C milia armatorum habere videretur, CC milia amplius calonum atque lixarum immista cohortibus, scortis et histrionibus tradebat. Itaque facile ab universo exercitu suo Parthorum viribus compressus interiit. Eodem tempore Ptolomaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit.
7 Is etiam sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam, novissime turpius quam duxit abiecit. Privignam vero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem ascivit, filium suum, quem ex sorore susceperat, necnon et filium fratris occidit. Quam ob rem tantis insertus parricidiis, factus exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.219 uldBPL24.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik